Description
-
Boniface VIII (1294-1303)
-
Quorundam hæreticorum dogmata recenset & proscribit, mandatque Prælatis Ecclesiarum, & Inquisitoribus hæret. pravitatis, ut in eos legibus, & pœnis agant. ex Reg. Vat. Pontif. epist. 86. anni 2. apud Raynaldum n. 34.
-
Anno 1296. die 1. Augusti.
-
1296
-
BONIFACIUS &c.
Ad perpetuam rei memoriam.
Nuper ad audientiam nostram pervenit, quòd nonnulli in viam Cain noviter abeuntes, errore Balaam effusi mercede, & contradictione Chore incendio perituri, quasi nubes sine aqua, quæ circumferuntur a ventis, infructuosi ut arbores autumnales, sicut errantia Sydera, quibus in æternum tenebrarum procella servatur, & novis adinventionibus cæcitatis æternis suppliciis non contenti conantur in proximos contagionis venena diffundere, ut ad terram tenebrosam, & opertam mortis caligine ipsos deducant, ubi error inhabitat sempiternus. Accepimus namque, quòd nonnullæ personæa se contra Sanctam Catholicam Ecclesiam Romanam erigentes etiam sexus fœminei dogmatizant se ligandi, & solvendi claves habere, pœnitentias audiunt, & a peccatis absolvunt; conventicula non solùm diurna faciunt, sed nocturna, in quibus de suis pravitatibus conferunt, & de erroribus conveniunt in idipsum, & prædicare præsumunt; tonsura Clericali contra ritum Ecclesiæ abutentes Spiritum Sanctum se dare per impositionem manuum mentiuntur, & exhibendam soli Deo, & non alteri, cujuscumque fuerit conditionis, dignitatis, & status,b efficaciores etiam illas orationes affirmant, quæ a nudatis toto corpore offeruntur: mulieres invicem se desponsant: dicunt Fidelibus operari manibus non licere: mares nudi hujusmodi sectæ damnatæ fœminas antecedunt, & in dicta Sancta Ecclesia ligandi, atque solvendi fore abnegant potestatem: non solùm præmissis, & aliis novis inviis obvoluti, quibus erronee adhærentes ipsa sustinent, & defendunt, sed & nonnullis erroribus, quos vetustas damnata produxitc: inter quos aliqui esse dicuntur apostatæ, qui professi fuerant in Ordinibus approbatis, qui sagittas pestiferas cordibus simpliciorum infligunt. Commissi ergo Nobis universalis Ecclesiæ cura regiminis, & Apostolicæ Solium dignitatis Nos angunt, & pungunt, & hortantur instanter, ut talibus, qui inconsutilem Domini tunicam dissuere moliuntur, salubribus remediis obviantes insaniæ tantæ malum nostro intuitu Divina Nobis assistente gratia dissipemus. Quapropter hujusmodi sectam tam hæreticam, quàm insanam de Fratrum nostrorum consilio omnino damnantes damnatam, & hæreticam nunciamus, & universis Christifidelibus Ecclesiasticis, vel mundanis, cujuscumque fuerint dignitatis, conditionis, aut status, districte præcipimus, ut mortale hujusmodi virus abjiciant, & talia nefanda credentibus nullum per se, vel per alium publice, vel occulte præstent auxilium, consilium, vel favorem, & ut non receptent eosdem: Ecclesiarum verò Prælatis, & etiam Inquisitoribus hæreticæ pravitatis auctoritate Apostolica institutis ubilibet, & instituendis in posterum districtiùs injungentes, ut contra tales sicut contra hæreticos, auxiliatores, consiliatores, receptatores, & fautores eorum debitum sui officii diligentiùs exequantur, quos puniri volumus sententiis, pœnis, & mulctis illatis ipso jure, & inferendis per Apostolicas, Canonicas, Ecclesiasticas, & Sæcularium Principum sanctiones præsertim quondam Fredericid olim Romanorum Imperatoris tempore, quo idem in devotione Romanæ Ecclesiæ persistebat, contra hæreticos, seu quorumcumque ratione pravitatis hæreticæ ordinatas. Datum Anagniæ Kalendis Augusti, Pontificatus nostri Anno Secundo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°LXXXIX., p.410
-
(a) Nonnullæ personæ: quas, ex qua Hæreticorum secta prodierint, num ex illa Faticellorum, an verò ex aliqua alia peste, nec Pontifex hisce litteris exprimit, nec citatus Raynaldus præscribere audet.
-
(b) reverentiam
-
(c) Vetustas damnata produxit: Hi errores, quos hoc in loco Pontifex recenset, & proscribit, communes fuere partim Fraticellis, partim Waldensibus, aliisque Hæreticis.
-
(d) Friderici: II. de cujus ortu, educatione, Regno, apostasia, Sanctionibus contra Hæreticos, ac obitu pluribus egimus in I. tomo.