« bullarium-franciscanum-3106 »


Description

  •  
    Boniface VIII (1294-1303)

  •  
    Ablegat illum ad Comitem Montis Feltrii, eumque circa illius status mutationem, ac bonorum dispositionem instruit. ex Autographo Archivi nostri Cœnobii Anconitani apud Vaddingum in Annal. ad hunc annum n. 10. & inde apud Raynaldum mutilate n. 3.

  •  
    Anno 1296. die 23. Julii.

  •  
    1296


  •  

    BONIFACIUS &c.

    Dilecto filio Fratri N. ‥ Ordinis Minorum Provinciæ Marchiæ Anconitanæa Ministro Sal. & Apost. Ben.

    Dilectus filius Nobilis Vir Guido Comes Montis Feltriib tam per seipsum, quàm per fide dignas personas aperiens votum suum Nobis pluries intimare curavit, quòd ipse reversus ad cor desiderat, & proponit pro diluendis peccatis suis, quibus Deum, & Romanam Ecclesiam matrem suam offendit, sub Religionis habitu finire in Dei servitio dies suos; maxime cum conjugis suæ, prout dicitur, volentis votum emittere perpetuæ castitatis ad hoc accedat assensus. Nos itaque devotionem suam, quæ prudenter Spiritum consilii velle videtur admittere, in Domino commendantes, ut votum suum hujusmodi libentiùs prosequatur, volumus, ut de bonis mobilibus, quæ nunc habet, suam possit remunerare familiam, & de immobilibus conjugis suæ tantum supra sortem suarum dotium assignare, quod centum libras Ravennatumc, quoad vixerit, habeat annuatim; priùs inter ipsum, & eamdem conjugem, ut moris est, ea solemnitate, qua decet, post votum castitatis emissum, divortio celebrato; prædicta verò mobilia, quæ remunerationi Familiæ suæ supererunt in quacumque materia, vel forma, in aliquo loco securo, & apud fideles personas interim deponi volumus, & servari, donec tam de mobilibus, quàm de immobilibus, quæ in præsentiarum possidet, aliud duxerimus ordinandum. Volumus etiam, præfatam conjugem suam propter annosa insuspicabilis ætatis suæ tempora posse in statu, in quo nunc est, si ad Religionem induci non valeat, licite permanere. Quocirca discretioni tuæ præsentium tenore committimus, & mandamus, quatenus ad eumdem Nobilem te personaliterd, si in hujusmodi proposito, sicut credimus, perseverans Religionem velit intrare, recipias, & facias in manibus, & per manus tuas omnia, quæ circa emissionem votorum, & celebrationem divortii prædictorum conjugum, receptionem ipsius Guidonis ad Religionem, prædictorum dispositionem ipsorum mobilium requirentur, & alia, quæ circa id videris facienda, Nobis per tuas litteras rescripturus quod factum, & ordinatum fuerit in præmissis. Ceterum licèt sibi in nostra præsentia constituto dixerimus, quòd sive in Fratrum Militantiume, sive in Minorum Ordinem vellet intrare, opportunam sibi viam, & auxilium præberemus, & in utroque ipsorum salutarem, & devotum Domino posse impendere famulatum, de Minorum tamen sibi potiùs, quàm Militantium Ordine per te nolumus suaderi quidquam, quia quamvis Minorum regula dignoscatur asperior, personarum tamen conditioni, qualitati mentis, & ætati pleniùs, & meliùs in omnibus, & per omnia integra libertas condescenditf. Datum Anagniæ X. Kalendas Augusti, Pontificatus nostri Anno Secundo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°LXXXVI., p.408

  •  
    (a) Prov. Marchiæ Anconitanæ: in qua erat, & est Comitatus Montis Feltrii, etsi veriùs ad Flaminiæ Provinciam attineat.
  •  
    (b) G. Comes Montis Feltrii: al. Feretri, quo tunc temporis nemo meliùs arma tractavit, sapientiùs exercitus conduxit, & feliciùs hostes debellavit: Bononienses non semel, Florentinos, Gallos, aliosve armis & arte stravit; maximus sane, ni Gibellinus fuisset: unde Dux bellorum vocabatur ex Cæsare Clementino Hist. Ariminen. parte prima libro 4. ad ann. 1296.
  •  
    (c) Libras Ravennarum: de quibus in 1. hujus Operis tomo.
  •  
    (d) Te personaliter: subde conferas.
  •  
    (e) Militantium: ut Hospitaliorum, Templariorum, Teutonicorum &c.
  •  
    (f) Demum Comes Guido S. Francisci Ordinem ingressus est testimonio non solùm Hieron. Rubei a cit. Vaddingo relati n. 11. & supra citati Clementini, sed etiam Friderici Com. Ubald. apud Raynaldum n. 3.: sed & Synchroni, supparesque scriptores hoc ipsum litteris tradiderunt Riccobaldus Ferrariensis in Pomerio Raven. de Impp. Auctor Chronici Cæsenat. in tom. 14. Rer. Ital. Franc. Pipinus O. P. in Chronico to. 9. Rer. Ital. & auctor Chronici Pisani in tom. 15. Rer. Ital. ad ann. 1289. & seqq. Gulielmus verò Ventura tunc vivens in Chronico Astensi to. 11. Rer. Ital. cum nimiùm eum laudasset cap. 23. mox subjungit: Post hæc prædictus Guido pœnitentia ductus, humilis, & contritus, de quo vere dici potest: non est inventus similis illi: Ordinem Fratrum Minorum intravit, & per spatium annorum trium obedientissimus ibi fuit, amariorem, & austeriorem vitam faciens, quàm Fratres alii faciebant: post hæc dictus Guido in Civitate Venetiæ obdormivit in Domino; Anconæ sepultum dicit memoratum Chronicon Cæsenat. cujus auctorem cit. Clementinus pluribus in locis appellat Canonicum Realem Anconæ, vel in loco B. Francisci, inquit Anonimus Italus Hist. in to. 16. Rer. Ital. idest Assisii, ut ajunt Fr. Jacobus Perusinus æqualis auctor, & Marianus apud Vaddingum cit. n. 12. Ejus ossa translata fuerunt anno 1443. men. Febr. ad ædem sacram S. Donati prope Urbinum FF. Minor. Observ. lapideo donata tumulo, insculpta effigie in habitu Franciscano, apposito etiam ense gloriæ militaris emblemate cum nobili elegia inscriptionis loco veteri caractere incisa, quam refert Vaddingus ad ann. 1425. num. 18.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155019 (bullarium-franciscanum-3106), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/155019 (mise à jour : 26/01/2021).