« bullarium-franciscanum-2892 »


Description

  •  
    Nicolas IV (1288-1292)

  •  
    Confirmat concessionem aquæ fluvii infra claustrum Cœnobii decurrentis ab Episcopis Cameracen. factam Fratribus. ex Reg. Vat. epist. 306. apud Vaddingum ad hunc ann. n. 58. Regesti Pontif. an. 4.

  •  
    Anno 1291. die 27. Iunii.

  •  
    1291


  •  

    NICOLAUS &c.

    Dilectis filiis ‥ Guardiano, & Fratribus Ordinis Minorum Cameracen.a Sal. & Ap. Ben.

    Cum a Nobis petitur &c.b Sane petitio vestra Nobis exhibita continebat, quòd vos olim tempore bonæ memoriæ Nicolaic Cameracen. Episcopi prædecessoris Venerabilis Fratris nostri Guillelmid Episcopi Cameracen.e Ecclesiam tunc spectantem acquisivistis licite, congrua recompensatione facta de loco ipso Præposito, & Capitulo Ecclesiæ supradictæ, prout ex amicabili compositione, quæ intervenit super hoc inter partes, evidenter dicitur apparere, in qua etiam inter alia continetur, quòd iidem Præpositus, & Capitulum vos super eodem Loco nullatenus molestarent: Dictus quoque Nicolaus Episcopus compositionem hujusmodi per suas patentes litteras approbavit, ac etiam confirmavit. Et quia postmodum piscatores, quibus bonæ memoriæ Ingeramusf Cameracen. Episcopus prædicti Nicolai successor piscationem aquarum ad dictam Ecclesiam spectantium ad firmam concesserat, in aqua fluviig per medium dicti loci vestri decurrente sæpius piscabantur, & exinde vobis scandalum, & Religionis turbatio imminebant, dictus Ingeramus Episcopus, ad quem vos super hoc habuistis recursum, omnem aquam infra clausuram dicti loci contentam, liberam, quoad viveret, vobis provida deliberatione concessit, & postmodum eodem Ingeramo viam universæ carnis ingresso, idem Guillelmus Episcopus vos affectu prosequens speciali concessionem vobis similem fecit, quamdiu viveret, duraturam. Cumque vobis demum ad vestræ supplicationis instantiam pro hujusmodi scandalo, & perturbatione in posterum penitus evitandis, eidem Guillelmo Episcopo innovandi prædictam concessionem vobis perpetuis futuris temporibus duraturam, juramento, quod de non alienandis bonis ad præfatam Ecclesiam spectantibus præstitisse dicitur, non obstante, plenam per nostras litterash licentiam duxerimus concedendam; Idem Guillelmus Episcopus divinæ pietatis, & caritatis intuitu concessionem præfatam juxta prædictarum litterarum nostrarum tenorem perpetuis futuris temporibus duraturam de proborum, & maxime Archidiaconorum, & quorundam Majorum ejusdem Ecclesiæ Cameracen. consilio innovavit, ita tamen, quòd infra vel extra septa dicti loci inferiùs, aut superiùs clausuram facere nequeatis, per quam piscibus ibidem affluentibus exitus, aut introitus præcludatur, prout in patentibus litteris inde confectis dicti Guillelmi Episcopi sigillo munitis pleniùs dicitur contineri. Nos itaque vestris supplicationibus inclinati, quod super hoc ab eodem Guillelmo Episcopo provide factum esti, si quis in hujusmodi innovatione prædictæ concessionis extitit defectus, pro eo quòd Capituli ejusdem Cameracen. Ecclesiæ non intervenit assensus, id auctoritate Apostolica confirmamus, & præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem &c. Datum apud Urbem veterem V. Kalendas Julii, Pontificatus nostri Anno Quarto.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°CDXCII., p.262

  •  
    (a) Min. Cameracen.: de quorum Conv. agit Vaddingus ex Gonzaga ad hunc annum n. 98. & nos de eo supra pag. 78. & 168.
  •  
    (b) Petitur &c.: ut in Bulla 294. anno 1290. data usque ad effectum.
  •  
    (c) Nicolai: de Fontanis, de quo in epist. 118. notâ (f).
  •  
    (d) Guillelmi: Hannonii, ut eodem in loco notâ (c).
  •  
    (e) Cameracen.: suppleas hìc locum ad Cameracen. ut sensus exposcit.
  •  
    (f) Ingeramus: al. Ingelrannus de Crequy ut ibidem notâ (h).
  •  
    (g) Fluvii: Scaldis: incolis Schelde in Belgio celebris, & in Oceanum decurrentis, pro qua lite vide superiorem 118. epistolam.
  •  
    (h) Nostras litteras: nempre supra dictas 118.
  •  
    (i) Factum est: hoc loco Scriba plura prætermisit, nimirum isthæc: ratum & gratum habentes, ac supplentes de plenitudine potestatis.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 154805 (bullarium-franciscanum-2892), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/154805 (mise à jour : 26/01/2021).