« bullarium-franciscanum-2891 »


Description

  •  
    Nicolas IV (1288-1292)

  •  
    Quasdam domos vendi jubot, aut permutari cum Fratribus O. M. de Valencenis ex Reg. Vat. epist. 515. apud Vaddingum ad hunc ann. num. 57. Reg. Pontif.

  •  
    Anno 1291. die 26. Iunii.

  •  
    1291


  •  

    NICOLAUS &c.

    Dilectis filiis ‥ Abbati, & Conventui Monasterii Sancti Joannis in Valencellisa Ordinis S. Augustini Cameracen.b Diœcesis Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Significarunt Nobis dilecti filii Guardianus, & Fratres de Valencellisc Ordinis Fratrum Minorum Cameracen. Diœcesis, quòd Nos olim, intellecto, quòd ipsi in Loco eorum tum propter ipsius Loci parvitatem, tum etiam propter strepitum, quem faciebant interdum Scholares studentes in Sholis, quas a Monasterio vestro semotas juxta Locum prædictum habetis, non poterant prout affectabant, devotum Altissimo impendere famulatum, Nos eorumdem Guardiani, & Fratrum cupientes per vestræ provisionis studium quieti, & profectui salubriter provideri, vobis per nostras litterasd preces duximus dirigendas, ut ob reverentiam Apostolicæ Sedis, & nostram Locum, sive domos, in quibus Scholæ prædictæ consistunt, cum Solo posito juxta eas dictis Guardiano, & Fratribus pro ampliando eorum Loco prædicto ab ipsis juxta proborum virorum æstimationem in pecunia, vel aliis, ex cambio competenti recepto, sine difficultate qualibet concedere curaretis: sed vos ab hujusmodi nostris precibus avertentes auditum, & quasdam occasiones frivolas prætendentes id efficere non curastis, propter quod dicti Guardianus, & Fratres Apostolicæ Sedis providentiam implorantes Nobis humiliter supplicarunt, ut providere ipsis super hoc de opportuno remedio paternâ diligentiâ curaremus. Cum igitur salutare pietatis opus agatis, si dictis Guardiano, & Fratribus benignos, & promptos vos reddatis, Universitatem vestram rogamus, & hortamur attente, per Apostolica vobis scripta præcipiendo mandantes, quatenus Scholas, & Domos juxta eas positas cum Solo prædicto pro competenti pretio, sive excambio alibi, quàm in dicto Loco Fratrum, Guardiano, & Fratribus concedatis eisdem. Alioquin quòd prædicti Guardianus, & Fratres de hujusmodi nostris precibus, & præceptis optatum commodum consequantur, dilectis filiis Cantori Cameracen. & Scholastico Tornacen.e Ecclesiarum nostris damus litterisf in mandatis, ut vos ad id monitione præmissa per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, compellant. Non obstante, quòd interdici &c. (usque) mentio specialis. Datum apud Urbem veterem VI. Kalendas Julii, Pontificatus nostri Anno Quarto.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°CDXCI., p.261

  •  
    (a) De Valencellis: leg. de Valencenis a Valentiana al. Valentiniana Gallis Valenciennes urbe Belgii in Comitatu Hannoniæ non longe a Tornaco, & Cameraco, cujus Abbatiæ historiam lege in Gall. Chr. P. Dionis. Sammarth. to. 3. col. 156. & in ea Abbas tunc erat quidam Adamus.
  •  
    (b) Cameracen.: ibidem incolis Cambrai.
  •  
    (c) Fratres de Valencellis: leg. de Valencenis, ut supra; de quo veteri Loco agit Vaddingus ad annum 1233. n. 42. edit. 2. eratque 2. al. 3. Conv. Custodiæ Atrebaten. in Provincia Franciæ ex antiquo Provinciali Ordinis pluries citato.
  •  
    (d) Nostras litteras: ad nos nondum deductas.
  •  
    (e) Tornacen.: Gallis Tournay 5. leucis a Valencellis procul.
  •  
    (f) Damus litteras: quæ similiter non habentur.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 154804 (bullarium-franciscanum-2891), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/154804 (mise à jour : 26/01/2021).