« bullarium-franciscanum-2406 »


Description

  •  
    Nicolas IV (1288-1292)

  •  
    Eundem cupientem, captâ Hierosolymâ, ibi lavacro Baptismatis renasci, hortatur, ut prius Baptisma suscipiat, quô facilius Hierosolymâ potiatur. ex Reges. Vatic. epist. 17. apud Vaddingum cit. num. 5.

  •  
    An. 1288. die 2. Aprilis.

  •  
    1288


  •  

    NICOLAUS &c.

    Eidem.

    Intelleximus, referentibus Venerabili Fratre nostro Bersauma Episcopo in partibus Orientis, Nobili viro Sabadino, Thoma de Anfusis, & Ugueto Interprete laicis, Tuæ Magnitudinis Nuntiis, quòd si Regnum Hierosolymitanum de manibus liberari contigerit impiorum, in Civitate Hierosolymitanâ renasci desideras baptismali lavacro. Nos autem Tuam, Tuorumque salutem propensiùs cupientes, hujusmodi tuum salubre laudandumque propositum multipliciter in Domino commendamus. Verùm quia magnâ spe ducimur, quòd sacro a te suscepto baptismate faciliùs, Domino favente, proveniet Regni memorati liberatio; quia etiam salutis tuæ commodis expedire dignoscitur, ut conceptum propositum perducere studeas, sublato dilationis obstaculo, ad effectum; Celsitudinem tuam excitandam attente duximus, & hortandam, quatenus Tibi salubriter consulens, & exhortationibus nostris, quæ de puri pectoris intimo prodeunt, laudabiliter acquiescens, ad baptismum promptus acceleres; illumque ad laudem Dei, tuæque salutis profectum festinus suscipere, non omittas, tantò amplius proinde Domino placiturus, quantò celeriùs, & libentiùs ad susceptionem ejus procedere te continget; quantòque plures ad eam tuo exemplo laudabili provocabis. Datum ut supra.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°VI., pp.8-9

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 154319 (bullarium-franciscanum-2406), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/154319 (mise à jour : 26/01/2021).