Description
-
Nicolas IV (1288-1292)
-
Gratulatur, & gratias agit Regi Tartarorum fines Christianorum dilatare cupienti; eique Baptismum suscipere cum christiana fide suadere conatur. ex Reges. Vatic. inter epist. Camer. n. 2. al. 12. apud Vaddingum ad hunc ann. n. 4., & Raynaldum num. 36., etsi apud hunc mutilate.
-
An. 1288. die 2. Aprilis.
-
1288
-
NICOLAUS &c.
Argoni Regi Tartaroruma Illustri gratiam in præsenti, quæ perducat ad gloriam in futuro.
Ad Summi Præsulatus officium nuper Nobis supernæ dispositionis arbitrio, quo cœlestia pariter, & terrena dispositionem, ordinemque suscipiunt, evocatis; Venerabilis Frater noster Bersauma Episcopusb in partibus orientisc, nobilis vir Sabadinus, Thomas de Anfusis, & Uguetus Interpres Tuæ Magnitudinis Nuntii ad nostram præsentiam accedentes Regias Nobis literasd præsentarunt: Nos autem Nuntios ipsos, & litteras libenti animo, vultuque sereno recepimus intuitu destinantis, & tam quæ in litteris continebantur eisdem, quàm quæ Nuntiorum prædictorum facta coram Nobis, & Fratribus nostris propositio reseravit, benigne audivimus; & intelleximus diligenter, gaudentes quamplurimum, & exultantes in Domino, in cujus manu corda sunt Principum terrenorum, quòd te clementer gratiæ suæ dono præveniens, illo tui pectoris intima fœcundavit affectu, quòd sicut, & litterarum ipsarum tenor aperuit, & eorumdem patefecit assertio Nuntiorum, ad dilatandos Christianitatis fines fervens dirigitur desiderium mentis tuæ; quòdque de gentibus tuæ ditionis subjectis Imperio fidei cultoribus christianæ te benignum, & benevolum exhibese; eosque non sine laudis humanæ præconio, & dispositionis indiciis ad salutem, quæ de bono semper in melius deduci cupimus in augmentum, favore prosequeris gratioso. De quo Celsitudini Regiæ tantò gratiarum uberiores exsolvimus actiones, quantò id plenior, & benignior operatur affectus; & ex munificentia provenire dignoscitur ampliori. Sane, Princeps egregie, tuis aperiri sensibus affectamus, quæ Rex excelsus Filius Summi Regis de polorum sublimibus prodiens, & ad Mundi hujus infima, ut hominem, quem ad imaginem, & similitudinem suam de limo terræ formaverat, de servitutis nexibus, in quos ipsum impegerat maligna suggestio, liberaret, clementi dignatione descendens, vestem nostræ mortalitatis assumpsit, ut proprii aspersione cruoris incendia perpetui cruciatus extingueret; ac suos mortis æternæ tenebris obvolutos vitæ perennis efficeret possessores; qui commissæ sibi legationis a Patre in regione peccantium piis studiis exercens officium, mundumque salutaribus institutis informans; tandem post sanctæ conversationis, & operationis exempla, post Evangelicæ instructionis eloquia, post doctrinæ salutaris effectum diræ mortis ultro supplicium subiit; dieque tertiâ resurrexit a mortuis gloriosus, ut mortem nostram moriendo destrueret, & vitam resurgendo benigniùs repararet. Qui postmodum transiturus de mundo ad Patrem, ac ascensurus in cœlum, claves Regni cœlorum Beato Petro Apostolorum Principi, & per eum suis duxit successoribus committendas, per hoc eis tam sublimis potestatis auctoritatem impendens, ut quodcumque super terram ligatum redderent, ligatum haberetur in cœlis, & quodcumque solverent super terram, solutum existeret in eisdem. Unde Nos, licet insufficientibus meritis Christi Vicarii, & ejusdem Petri successores in terris, disponente Domino, constituti summo desiderio ducimur, ut quos baptismalis unda conspersit, suosque christiana fides professores agnovit, divina ferventer complectantur obsequia; & salutaribus actibus immorentur. At illi, quos lavacrum regenerationis ignorat, & ejusdem religio fidei non includit, erroris invio, per quod periculosiùs elabuntur, omnino relicto, ad rectitudinis semitam, favente Domino, revocentur; ipsamque devote colant, & solicite servent fidem. Hæc est etenim fides recta, fides vera, fides fiduciam sperandæ felicitatis impertiens: Hæc est, sine cujus concomitante suffragio placere Altissimo nemo potest; quæ reatus expurgans commoda salvationis impendit: Per hanc æternæ beatitudinis gaudia, virtutis concurrentibus actibus, acquiruntur: Per hanc de arce mentis antiquus hostis expellitur: Hæc corda, mentesque purificat, & infidelitatis nubilum suæ radiis expiat claritatis: Hæc est fundamentum virtutum omnium, sydus irradians, stella micans, Solem justitiæ intelligentiæque præveniens, per quam dies oritur gratiæ, quam dies gloriæ subsequitur. Revera, Princeps magnifice, tuis in orbe terrarum titulis plenitudo gloriosæ laudis accederet, ac nominis tui fama ingens susciperet incrementum, si Te tam puræ, tam solidæ, tamquam salutiferæ Fidei amplexibus dulcibus copulans, Teque illius exhibens cognitorem, professorem ostendens, baptismum duceres assumendum; grandia quoque supernis exinde gaudia civibus orirentur; lætaretur in immensum Ecclesia, quæ rugam non habet, maculam non agnoscit, si tantum, tamque potentem Regem sibi devotum in filium vendicaret: totique populo christiano de tam magnifici Principis, & per eum innumeræ, ut speratur, multitudinis aliorum conversione salubri, copiosa exultationis materia præberetur. Excitamus itaque Magnitudinem Regiam, & hortamur attentiùs; Tibique, cujus in hac parte salutem exquirimus, sano, & sincero consilio suademus, quatenus altâ, & sedulâ meditatione recogitans quàm fragilis, & caduca humanæ naturæ conditio; quàm plena periculis; quantis exposita casibus; quàm sit instabilis status ejus; considerans etiam, quòd a lege mortis, qua nihil certiùs cernitur, nihil habetur incertiùs horâ ejus, nullus excluditur, nullus effugit metas suas, nullus a dominio redditur exemptus illius, promtus exsurgas, prestò te offeras, paratus accedas ad agnitionem christianæ fidei, & suscipiendum Baptismatis Sacramentum ad laudem Divini Nominis, tuæ salutis profectum, & augmentum fidei supradictæ; ut lucis suæ radio illustratus ejus triumphalis efficiaris athleta, illius fines amplificans, terminosque dilatans, ut post vitæ præsentis ergastulum a porta Inferi libereris; & ejus diris cruciatibus, pœnisque gravissimis evitatis, æternæ beatitudinis præmia, quæ omnem dulcedinem superant, omnem delectationem excedunt, tamquam Princeps emeritus consequaris. Datum Romæ apud Sanctum Petrum IV. Nonas Aprilis, Pontificatus Nostri Anno Primof.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°V., pp.7-8
-
(a) Argoni Regi Tartarorum: Abaghæ Chami filio, de quo Ayton Armenus Hist. Orient. cap. 37. & 38. plura lectu digna refert, quæ legi possunt etiam apud Odoricum Raynaldum ad annos 1284. & 1285.
-
(b) Bersauma Episcopus: sed cujus Sedis Antistes, ignoratur.
-
(c) In partibus Orientis: videlicet Persarum, & Medorum, ubi Argon regnabat, ejusque tunc regia civitas Taurisium erat.
-
(d) Regias nobis litteras: quæ non apparent vulgatæ.
-
(e) Benevolum exhibes: quod & testantur æquales, supparesque Scriptores.
-
(f) Alias litteras anno sequenti Inter cætera die 25. Julii eidem dedit infra legendas, & anno 1291. die 21. Augusti Solita benignitate &c., ac Præcurrenti famæ &c. post biduum.