Description
-
Nicolas IV (1288-1292)
-
Christi Fidem amplexum, & dilatantem excitat, & hortatur ad pii operis prosecutionem. ex Reges. Vatic. epist. cur. 16. apud cit. Vaddingum n. 6. & Raynaldum n. 34.
-
An. 1288. die 2. Aprilis.
-
1288
-
NICOLAUS &c.
Charissimæ in Christo filiæ Tuctani Reginæ Tartaroruma Illustri Salutem & Apostolicam benedictionem.
Habet, carissima Filia, fide dignæ relationis expressio, quòd Tu catholicæ Fidei lumine illustrata eam non solùm studiis observare solicitis comprobaris, sed alios etiam ad agnitionem illius excitando, & ejus terminos dilatando opem, & operam curiosa non desinis exhibere. Hæc sunt profectò, quæ Te reddunt in conspectu Divinæ Majestatis acceptam; quæ Tibi laudis humanæ præconium vendicant, & augent multipliciter famam tuam, dum ex his pietatis divinæ Clementiam, quæ Te de tenebris infidelitatis ereptam ad viam vitæ reduxit, & ad veritatis semitam revocavit, tanquam benedicta, & reverens filia recognoscis. Excitamus igitur Magnitudinem tuam, & hortamur in Filio Dei Patris, quatenus mentis tuæ oculis erectis ad Dominum, cujus obsequiis salubriter adhæsisti, præmissa de bono in melius semper prosequaris; & quasi apis argumentosa procurare non cesses, ut eò gratior, & præmiis digna majoribus occurras Domino Deo tuo, quò uberiores bonorum operum in ejus horreum manipulos introduces. Datum ut supra.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°VII., pp.-9
-
(a) Reginæ Tartarorum: scilicet Orientis in Persia, ubi Argon imperabat.