Description
-
Nicolas III (1277-1280)
-
Refert ea quæ Fr. Conradus O. M. Nuncius Regis Rom. coram se fecit, & dixit, rogatque Regem, ut ea omnia aurea sua Bulla confirmare velit (Ex Reges. Vatic. epist. 5. al. 4. apud Autorem dissert. histor. de Summo Sedis Apost. in urbem, Comitatumque Comacli imperio pag. 45., teste etiam Raynaldo ad hunc annum n. 61.)
-
Anno 1278. die 5. Junii.
-
1278
-
NICOLAUS &c.
Carissimo in Christo Filio Rodulpho Regi Romanorum Illustri Salutem, & Apostol. Benedictionem.
Intima mentis Nostræ, Fili charissime, clarè circumspicit præparatio Sedis tuæ in gremio Sedis Apostolicæ constituta; sicut nuper ex iis, quæ dilectus Filius Frater Conradusa Minister Ordinis Fratrum Minorum superioris Alamanniæb Nuncius tuus ex parte tuâ Nobis asseruit, & fecit; collegimus inclyta tuæ Celsitudinis merita, quibus Deum, & Romanam Matrem Ecclesiam tamquam Princeps Catholicus revereris. Nec dissimulare volumus, sed advertere potiùs, quòd sicut speratur, & creditur, Pater æternus tibi semitam suorum mandatorum aperiens Solium tuum, prout claris auspiciis indicat, augebit, & diriget; magnificabit amplis honoribus, & erga eamdem Ecclesiam tuâ devotione successivè vigente roborabit tuæ Celsitudinis incrementa; sicque promereri dignosceris, intra Sedis ejusdem claustra recumbere; ac habere in Nobis, quod in Patre devotus filius promeretur. Nuper quidem eumdem Nuntiumc quem ad dictam Sedem specialiter destinasti, affectione paternâ recepimus; & ipse in Nostrâ, & Fratrum Nostrorum præsentiâ constitutus, tanquam vir industrius, multâ sollicitudine circumspectus, & fidelis commissi sibi negotii prosecutor sinceram devotionem, & intentionem puram, quam ad eamdem Ecclesiam habuisti, & habere dignosceris, prudenter exposuit; & omnia & singula per quondam Ottonem Præpositum Sancti Guidonis Spiren. Regiæ Aulæ Cancellarium dicta, sive promissa, acta, seu gesta, ac demum per te ipsum in præsentiâ bonæ memoriæ Gregorii Papæ X. prædecessoris Nostri recognitad, confirmata, innovata, de novo concessa, promissa, dicta, acta, seu gesta, statuta, sive jurata prædictus Frater Conradus in Nostrâ, & eorumdem Fratrum præsentiâ tuo nomine, & parte tuum super iis exhibendo mandatum distinctè, liberè, & expressè recognovit, ratificavit, approbavit, innovavit; & nihilominuse ea omnia, & singula Beato Petro cælestis Regni clavigero, ac Nobis ejus licet immeritis successori, cæterisque Nostris successoribus, & Ecclesiæ Romanæ de novo donavit, atque concessit; & ad tuam conscientiam serenandam, & ut prædicta omnia plenariè solidarentur, stabilirentur, firmarentur, complerentur, & perficerentur; revocavit, cassavit, annullavit, irritavit, & omnibus viribus vacuavit, quicquid contra prædicta, vel aliquod prædictorum per te, seu per alios tuos Nuncios speciales, vel officiales tuo mandato, vel nomine, seu quemcumque alium, vel alios, quocumque modo, quacumque via factum esset, vel promissum, sive juratum; volens, & tuo nomine expressè consentiens, per hoc nullum jus tibi tàm circa possessionem, quam circa proprietatem accrescere, vel ipsi Romanæ Ecclesiæ in aliquo deperire. Consensit itaque, & concessit, quòd Nos, & eadem Ecclesia Romana per Nos, & per alios tunc & semper possemus accipere, nancisci, intrare, appræhendere absque ullâ tui, vel alterius requisitione, auctoritate, vel mandato obtentis, sive petitis, possessionem, & quasi omnium contentorum in prædictis privilegiis, confirmationibus, concessionibus, innovationibus, recognitionibus, donationibus, seu etiam juramentis, & omnium eorum, quæ pertinent ad prædicta. Promittens nihilominus, quòd Tu per te, vel per alium, seu alios non impedies Nos, vel Nuncios Nostros in prædictis, & quolibet prædictorum, sed potius in omnibus præfatis tàm adipiscendis, quàm tenendis, & habendis tuo posse perpetuò adjuvabis. Et ut hæc omnia omnimodæ perfectionis, & solidationis haberent plenariam firmitatem; tactis Sacrosanctis Evangeliis juravit in animam tuam exhibens super hoc speciale mandatum, Te prædicta omnia, & singula perpetuo inviolabiliter servaturum; promittens, quòd Tu per te ipsum ea omnia, & singula faceres, promitteres, stabilires, plenè solidares, firmares, perficeres, atque jurares quandocumque per Nos, & prædictam Ecclesiam litteris, vel Nuntiis existeres requisitus. Et postmodum dilectus Filius Gottifridus Præpositus Ecclesiæ Solien. Salzeburgen. Diœcesis &c. Familiaris Clericus, & Protonotarius tuus ex parte tuâ cum specialibus mandato, & litteris ad Nostram præsentiam destinatus traditi sibi a Te auctoritate mandati juramenta fidelitatis, seu alia, quæ Rodulphus Cancellarius tuus a Civibus Bononiensibus, Imolensibus, Faventinis, Foroliviensibus, Foropopuliensibus, Cæsenatibus, Ravennatibus, Ariminensibus, Urbinatibus, nec non & aliis aliarum Civitatum, & Terrarum illarum Partium, atque Locorum, quæ ipsius Ecclesiæ juris existunt, pro Te dicitur recepisse; & quicquid per eumdem Cancellarium, seu quemcumque alium in eisdem Civitatibus, Terris, & Locis, seu per Potestates, Capitaneos, Consiliarios, & Communia, seu alios homines ipsarum Civitatum, Terrarum, atque Locorum actum, gestum, & recognitum extititf; remittens revocans, cassans, annullans, irritans, cassa, nulla, & irrita nuntians, ac omnibus viribus vacuans eisdem Potestatibus, Capitaneis, Consiliis, & Communibus, ac aliis universis, & singulis ex parte tuâ omnia, & singula prædicta, & alia in eisdem contenta litteris, nuntiavit; & denuntiando sollicitavit, & induxit eosdem, quòd Nostrum, & ejusdem Ecclesiæ recognoscentes dominium, Nobis, & eidem Ecclesiæ, tanquam vero Domino in omnibus, & per omnia, sicut debent, obediant, pareant, & intendant; prout hæc, & alia in Instrumentis publicis inde confectis, tenores quorum per eumdem Fratrem Conradum, Tibi transmittimus, seriosiùs continentur. Ut igitur tuæ sinceritatis integritas interiùs, exteriùsque reluceat; & appareas vas sincerum; præmissa omnia, & singula per specialia privilegia Regali aurea Bulla munitâ promptè, liberaliter, & distinctè recognoscas, ratifices, confirmes, innoves, & de novo concedas, ea omnia corporali præstito juramento firmando. Et quia dudum absque tuis, sicut opinamur, & credimus, consensu, conscientiâ, vel mandato Cancellarius tuus a Civibus Bononiensibus, Imolensibus, Faventinis, Foroliviensibus, Foropopuliensibus, Cæsenatibus, Ravennatibus, Ariminensibus, Urbinatibus, nec non & aliis aliarum Civitatum illarum Partium, atque locorum, quæ ipsius Ecclesiæ juris existunt, juramenta fidelitatis nomine tuo recepit; tu maturè conspiciens id in præjudicium juris ejusdem Ecclesiæ subsecutum; quidquid per eumdem Cancellarium, seu quemcumque alium tuo nomine in prædictis Civitatibus, vel aliis locis, & Terris per homines ipsarum Civitatum, Terrarum, atque Locorum actum, gestum, recognitum extitit, sive juratum revoces, casses, annulles, irrites, cassum, & irritum nunties, ac omnibus viribus vacues, statuens, & expressè consentiens, quòd per hoc nullum jus tibi accrescat, vel ipsi Ecclesiæ depereat tàm circa possessionem, quàm circa proprietatem in Civitatibus, Terris, & locis eisdem, ac hominibus, juribus, & jurisdictionibus eorumdem. Et quia decet Regales actus in omni claritate procedere; ut omnem obscuritatem, quam frequenter generalitas consuevit inducere; tollat Regalis expressio, ac jura Ecclesiæ prædictæ per tuam declarationem, quam decernas esse perpetuam, plenariè solidentur; recognoscas, fatearis, & speciali edicto ad perpetuam memoriam studeas declarare, Ravennam, Æmiliamg, Bobiumh, Cæsenam, Forumpopuli, Forumlivium, Faventiam, Ymolam, Bononiam, Ferrariam, Comaclum, Adriam, atque Gabellumi, Ariminum, Urbinum, Montem Feretrum, Territorium Balnensej cum omnibus finibus, Territoriis, atque Insulis in Terra, marique ad Civitates, & loca prædicta quoquo modo pertinentibus ad Beatum Petrum Cælestis Regni clavigerum, & ad Nos, ac Successores Nostros Romanos Pontifices, & ad ipsam Romanam Ecclesiam pleno jure, integrè in spiritualibus, & temporalibus in solidum pertinere; ac Nostri, & ipsius Ecclesiæ pleni juris, ditionis, & Principatus existere. Et ad omnem dubitationis scrupulum in posterum abolendum; & ut tua devotio erga ipsam Ecclesiam clariùs enitescat; prædicta omnia, & singula; prout meliùs, & efficaciùs valet intelligi; Nobis, & per Nos Successoribus Nostris Romanis Pontificibus, & ipsi Ecclesiæ de novo, distinctè, liberè, plenariè, & expressè concedas, conferas, & dones; ut sublatâ omnis contentionis, & dissensionis materiâ, firma pax, & plena concordia inter Ecclesiam, & Imperium perseverent; præsertim, cum ea omnia, & singula ex Privilegiis, & declarationibus Prædecessorum tuorum Romanorum Imperatorumk clarè, ac distinctè pertinere ad Romanam Ecclesiam dignoscantur. Et ut præmissa omnia Nobis, & eisdem Successoribus, & Ecclesiæ per Te, ac tuos Successores Romanorum Reges, & Imperatores serventur; firmaque semper, & inconcussa permaneant; tuæ recognitionis, declarationis, & donationis privilegia super iis de tuâ conscientiâ, & expresso mandato conscripta facias Aurea Bulla typario tuæ Majestatis impressa muniri; ac ipsa ad perpetuam soliditatem, & certitudinem pleniorem, Nobis, & ipsi Ecclesiæ sub formis, quas per eumdem Fratrem Conradum transmittimus, liberaliter exhiberi. Et nihilominus, ut tua devotio claritate refulgeat; & longè, latèque ad aliorum notitiam deducatur; revocationem, cassationem, annullationem, irritationem cassi, & irriti nuntiationem, vacuationem, constitutionem, & consensum, & alia supradicta, prædictis, & aliis partium earumdem per speciales litteras, & Nuntios fideles, utiles, & aptos ad talia, qui fideliter, & clarè, prout decet expediant, nec involvant, studeas expressiùs nuntiare; liberaliùs tuâ puritate præstito juramento promittens, quòd dicta privilegia, litteras, recognitiones, ratificationes, confirmationes, innovationes, juramenta, concessiones, donationes, & cætera, quæ per Te, vel de mandato tuo facta fuerint circa præmissa, & quodlibet præmissorum infra octo dierum spatium, postquam dante Domino Imperiale Diadema susceperisl, sub aurea Bulla similiter innovabis, facies, & de novo concedes, atque jurabis. Ac nihilominus fideliter, & promptè tuis magnificis studiis procurabis, quòd Principes Alamanniæ tàm Ecclesiastici, quàm sæculares ad præmissa suum adhibebunt assensum, ut omnia in suâ soliditate remaneant; & de bono in melius, exclusis inde quibuslibet dubiis, prosperentur; & quietis ubertate vigente facundis titulis magnificetur in gentibus nomen tuum. Cæterum eumdem Fratrem Conradum, quem fidelitate conspicuum, & sollicitudine circumspectum, tuorum culminum, & Imperii felicium successuum zelatorem esse percipimus; ad te duximus remittendum; ut per ipsum de iis, quæ gesta sunt, apertiùs informatus Nostris, & ejusdem Sedis beneplacitis liberiùs Te conformes; & quæ tui honoris incrementa respiciunt, celeriùs, & feliciùs prosperentur; Tuque præcellentibus laudum titulis apud Deum, & homines extollaris. Intendimus autem, quòd dictus Frater ad Nos infra instans Festum Nativitatis Beatæ Mariæ Virginis, vel saltem Kal. Mensis Octobris proximè futuri revertaturm Nobis, quæ a te circa præmissa collegerit, portaturus, & fideliter relaturus. Et si ad promotionem, vel expeditionem præmissorum, & aliorum, quæ tractanda, agenda, & ordinanda videntur, unà cum ipso Fratre Conrado, utile fore putaveris, alios Nuntios destinare, id tuæ prudentiæ in hac parte relinquimus, ut pensatis omnibus provideas, & facias, quòd videris expedire.
Datum, ut supra.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°XXXII., pp.310-312
-
(a) Fr. Conradus: E Tubinga Sueviæ Civitate olim Lector Constantiæ, qui mira gratia præditus fuit, & Sanctorum ferventissimus venerator in multis enituit: inquit Thomas Cantipraten. lib. 2. de Apib. cap. 1. n. 18., eumque se vidisse testatur scribens ante ann. 1270. unde Probi cognomen ei adhæsit ex Chron. Ms. Saxon. apud Waddingum ad ann. 1279. n. 27. factus est postea Episc. Tullensis.
-
(b) Superioris Alamanniæ: Cujus caput Argentina, unde & Provincia Argentinen. appellatur.
-
(c) Eumdem Nuncium: Fr. Conradum eo munere functum etiam anno 1274. in Concilio Lugdunen. ex ejus actibus ibi relatis, & in Annal. Eccles. Raynaldi ad hunc ann. 1278. n. 47. & seqq. publicatis.
-
(d) Recognita: Anno 1275. Lausanæ mense Octobris ex Annal. Eccles. Raynaldi ad eum annum num. 37. & seqq.
-
(e) Nihilominus: Pro insuper, vel postmodum.
-
(f) Extitit: Quod Gregorius X. redarguit, & Joannes XXI. revocari rogavit ex Bulla Habet Fili charissime &c. ejusdem PP. Joannis.
-
(g) Æmiliam: Juxta Paulum Diac. de Gest. Longobard., qui Flaminiam ab Æmilia secernit, hanc ait ab Imola Placentiam usque protendere; Flaminiam vero reliqua complecti usque Sarsinam. Sed hoc loco Æmilia alio sumitur sensu non quidem pro Civitate, ut quidam imperite scripserunt, sed pro Ravennaten. Exarchatu in Æmilia restricto.
-
(h) Bobium: Videlicet Sarsinam ita temporibus illis per nonnullos appellatam a Comitatu Bobii illius Diœcesis.
-
(i) Gabellum: Oppidum Diœcesis Adrien. vulgo Gravello, ultra Padum Raven. Exarchatus ex hac parte terminans.
-
(j) Balnense: In finibus Flaminiæ, & Hetruriæ, ac Montis Feretri, ubi Oppida S. Mariæ, & S. Petri in Balneo ad Pentapolim attinentia.
-
(k) Rom. Imperatorum: Quæ recensentur in sequenti epistola.
-
(l) Susceperis: Quod nunquam factum fuit.
-
(m) Revertatur: Idque factum est mense Septembri ex litteris Regis apud Raynaldum n. 64.