« bullarium-franciscanum-2110 »


Description

  •  
    Nicolas III (1277-1280)

  •  
    Episcopum Eugubinum deligit, & ordinat. (Ex Reges. Vatic. epist. 91. apud Waddingum ad hunc ann. in Reges. Pontif. n. 9.)

  •  
    Anno 1278. die 5. Junii.

  •  
    1278


  •  

    NICOLAUS &c.

    Venerabili Fratri B.a Episcopo Eugubinob Sal., & Apost. Benedictionem.

    Debitum Officii Nostri requirit, ut inter sollicitudines alias, quibus assiduè premimur specialiter circa Ecclesias solertiam adhibentes, ipsarum utilitatibus intendamus, in eo maximè, ut viduatis, ne longæ vacationis dispendia patiantur, de talium celeriter nostræ diligentiæ studio provideatur substitutione Pastorum, per quos spiritualiter, & temporaliter, auctore Domino, continuum suscipiant incrementum. Dudum siquidem, Ecclesia Eugubina per mortem bonæ memoriæ Episcopi Eugubinic destitutâ Pastore, dilecti Filii Capitulum ejusdem Ecclesiæ ad tractandum de futuri Prælati substitutione in simul convenerunt; & demum, votis eorum in diversa divisis, quidam ex Canonicis ipsius Ecclesiæ dilectum Filium Raynerium natum Nobilis viri Andreæ de Monte Millinod Clericum constitutum in Minoribus postularunt; reliqui verò dilectum Filium Ubaldum ipsius Ecclesiæ Canonicum elegerunt in discordiâ in Episcopum Eugubinum. Hujusmodi autem postulationis, & electionis negotio ad Apostolicam Sedem delato; ac lite super eo coram fel. record. Innocentio Papa V. e prædecessore Nostro per Procuratores partium legitimè contestatâ; & deinde factis positionibus, & responsionibus subsecutis, ac datis quibusdam articulis coram dilecto Filio Nostro Guillelmof Tituli Sancti Marci Presbytero Cardinali, quem idem Prædecessor in eodem negotio dedit dictis Partibus Auditorem. Tandem dicto Prædecessore viam universæ carnis ingressog, præfatus Ubaldus pro se; & memoratus Procurator prædicti Raynerii ejusdem Raynerii nomine, cujus ad hoc sufficiens mandatum exhibuit, sponte, ac liberè in Nostris renunciaverunt manibus omni juri, quod eidem Raynerio, & Ubaldo ex prædictis postulatione, & electione forsitan competebat. Nos igitur de ipsius Ecclesiæ ordinatione sollicitè cogitantes, ne prolixioris vacationis incommodis eadem Ecclesia exposita remaneret; in te Fratrem Minorum Ordinis Professorem direximus oculos nostræ mentis; quem apud Nos de litterarum scientiâ, morum maturitate, prudentiâ, spiritualium, & temporalium providentiâ fide dignorum testimonium commendavit: Quapropter Gregi Dominico speciali volentes diligentiâ providere de Fratrum Nostrorum consilio te ipsi Ecclesiæ præfecimus in Episcopum, & Pastorem; tibique postmodum per Nos ipsos consecrationis munus duximus impendendum; firmam spem, fiduciamque tenentes, quòd per tuæ industriæ, & circumspectionis fructuosum studium dicta Ecclesia, Deo auctore, tàm circa spiritualia, quàm temporalia gratis proficiet incrementis. Quocirca Fraternitati tuæ per Apostolica scripta mandamus, quatenus impositum tibi onus a Domino suscipiens reverenter, curam, & administrationem ejusdem Ecclesiæ sic diligenter geras, & sollicitè prosequaris; quòd ipsa gubernatori circumspecto, ac fructuoso administratori gaudeat se commissam, ac bonæ famæ tuæ odor ex laudabilibus tuis actibus latiùs diffundatur; & præter benedictionis æternæ præmium, benevolentiæ Nostræ gratiam exinde pluribus consequaris.

    Datum Romæ apud S. Petrum Nonis Junii, Pontificatus Nostri Anno Primo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°XXXI., p.309

  •  
    (a) B.: Benvenuto Urbevetano, antea in Provincia Romana contra hæreticam pravitatem Inquisitori anno 1268. ex monumentis Archivi secreti illius Civitatis; & anno 1277. legato ad Regem Castellæ pro pace inter illum, & Franciæ Regem componenda ex litteris Quanto ex potestate &c. eo anno 2. Decembris exaratis, forsan ille, qui anno 1275. ab una parte Capituli Reatinæ Ecclesiæ electus fuerat in Episcopum illius Ecclesiæ ex Ughello to. 1. Ital. Sac. in Episcopatu Reatin., & Waddingo ad ann. 1272. n. 25.
  •  
    (b) Eugubino: In Umbria uni Romano Pontifici obtemperanti.
  •  
    (c) Episcopi Eugubini: Jacobi ex Ughello to. 1. Ital. Sac.
  •  
    (d) De Monte Mellino: Agri Perusini Oppido, a quo & illustris familia.
  •  
    (e) Innocentio PP. V.: Anno 1276. inter menses Januarii & Junii regnante.
  •  
    (f) Guillelmo: Alias Guillermo Gallo de Brajo nuncupato prius Ecclesiæ Rhemensis Archidiacono, ab Urbano PP. IV. ad purpuram evecto an. 1262. ex Oldovino; vel 1263. ex Ciacconio, Frizonio, & aliis.
  •  
    (g) Ingresso: Die 22. Junii anno 1276.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 154023 (bullarium-franciscanum-2110), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/154023 (mise à jour : 26/01/2021).