« bullarium-franciscanum-2112 »


Description

  •  
    Nicolas III (1277-1280)

  •  
    {313}Petit iterum sibi declarari Civitates & Loca ad Romanam Ecclesiam pertinentia, ad quæ transmittit Imperatorum nonnullorum antiqua privilegia. (Ex Reges. Vatic. ep. 5. apud Raynaldum ad hunc ann. n. 57. & seqq., & inde in Dissert. Hist. de summo A.S. imperio in Civitatem, Comitatumque Comacli p. 50. Append.)

  •  
    Anno 1278. die 5. Junii.

  •  
    1278


  •  

    NICOLAUS &c.

    Charissimo in Christo Filio Rodulpho Regi Romanorum Illustri Sal., & Ap. Ben.

    Ad tuæ devotionis augmentum, & Jurium Romanæ Ecclesiæ claritatem, quòd Civitas Ravennæ, & Æmilia, Bobium, Cesena, Forumpopuli, Forlivium, Faventia, Imola, Bononia, Ferraria, Comaclum, Adria, atque Gabellum, Ariminum, Urbinum, Monsferetrum, Territorium Balnense cum omnibus finibus, Territoriis, atque Insulis in Terrâ, Marique ad Civitates, & Loca prædicta quoquo modo pertinentibus, ad Nos, & Romanam Ecclesiam pleno jure pertineant, per alias Nostras litteras a Te, Fili charissime, cum expressione nominum prædictorum Civitatis, Castrorum, Villarum, atque Locorum sub certâ formâ petimus declarari: & nihilominus ut erga eamdem Romanam Ecclesiam Matrem tuam Sinceritatis tuæ devotio ampliùs elucescat; omnia & singula de novo donari. Ne autem per hæc Nos aliquod novum petere; vel a tuis prædecessoribus Imperatoribus Romanis insolitum existimes postulare; & ad tuam conscientiam plenius serenandam, qualiter illa cæteri prædecessores tui Romani Imperatores expresserunt; qualiter illa ad Rom. Ecclesiam pertinere sub expressis Terrarum distinctionibus declararunt; Tibi de verbo ad verbum tenores privilegiorum ipsorum Imperatorum, sicut in Archivis Romanæ Ecclesiæ reperimus, sub Bulla Nostrâ transmittimus: quorum etiam privilegiorum aliqua originalia, in quibus prædictorum, quæ petimus, habetur plena distinctio, dilecto Filio Fratri Conrado Nuntio tuo inspicienda commisimus; & quoad hunc articulum exemplanda concessimus; quatenus super iis notæ sibi veritatis fidelis assertor, declarationis per eum visæ relator, omni nube de mente tuâ caliginosæ dubitationis exclusâ, Te possit clariùs informare. Tenores autem præfati eorumdem Imperatorum quoad prædicta tales sunt. “In nomine Domini Dei Omnipotentis Patris, & Filii, & Spiritus Sancti. Ego Ludovicus Imperatora Augustus statuo, & concedo per hoc pactum Confirmationis Nostræ Tibi Beato Petro Principi Apostolorum, & per Te Vicario tuo Domno Paschali Summo Pontifici, & universali Papæ, & Successoribus ejus in perpetuum, sicut a prædecessoribus vestris usque nunc in vestrâ potestate, & ditione tenuistis, & disposuistis, Civitatem Romanam &c. Nec non & Exarchatum Ravennatem sub integritate cum Urbibus, Civitatibus, Oppidis, & Castellis, quæ piæ recordationis Domnus Pipinus Rex, ac bonæ memoriæ Genitor Noster Carolus Imperatorb Beato Petro Apostolo, & prædecessoribus vestris jamdudum per donationis paginam restituerunt: hoc est, Civitatem Ravennam, & Æmiliam, Bobium, Cæsenam, Forumpopuli, Forumlivii, Faventiam, Imolam, Bononiam, Ferrariam, Comaclum, & Adriam, atque Gabellum cum omnibus finibus Territoriis, atque Insulis in Terrâ, Marique ad supradictas Civitates pertinentibus; simul & Pentapolim, videlicet Ariminum, Pisaurum, Fanum, Senogalliam, Anconam, Ausimum, Humanam, Hesim, Forumsempronii, Montemferetri, Urbinum, & Territorium Balnense, Callis Lucidisc, Eugubium cum omnibus finibus, ac Terris ad easdem Civitates pertinentibus”. Item tenor Privilegii Ottonis Imperatoris talis est. “In nomine Domini Dei Omnipotentis Patris, & Filii, & Spiritus Sancti. Ego Otto Dei gratiâ Imperator Augustus unâ cum Ottone glorioso Rege Filio Nostro Divinâ ordinante providentia spondemus, atque promittimus per hoc pactum Confirmationis Nostræ Tibi Beato Petro Principi Apostolorum, & Clavigero Regni Cœlorum, & per Te Vicario tuo Domno Johanni Summo Pontifici, & universali Papæ XII., sicut a prædecessoribus vestris usque nunc in vestrâ potestate, atque ditione tenuistis, Civitatem Romanam &c. Nec non Exarchatum Ravennatem sub integritate cum Urbibus, Civitatibus, Oppidis, & Castellis, quæ piæ memoriæ Domnus Pipinus, & Domnus Carolus Excellentissimi Imperatores prædecessores videlicet Nostri Beato Petro Apostolo, & prædecessoribus vestris jamdudum per donationis paginam contulerunt: hoc est Civitatem Ravennam, & Æmiliam, Bobium, Cæsenam, Forumpopuli, Forumlivii, Faventiam, Imolam, Bononiam, Ferrariam, Comaclum, & Adrianisd, atque Gabellum, cum omnibus finibus Territoriis, atque Insulis, Terrâ, Marique ad suprascriptas Civitates pertinentibus: simul & Pentapolim, videlicet Ariminum, Pisaurum, Fanum, Senogalliam, Anconam, Ausimum, Humanam, Hesim, Forumsempronii, Montemferetrum, Urbinum, & Territorium Balnense, Callis, Luciolis, & Eugubium cum omnibus finibus, & Territoriis ad easdem Civitates pertinentibus.”

    Item tenor Privilegii Henrici Imperatoris talis est. “In nomine Domini Dei Omnipotentis Patris, & Filii, & Spiritus Sancti. Ego Henricus Dei gratiâ Imperator Augustus spondeo, atque promitto per hoc pactum Confirmationis Nostræ Tibi Beato Petro Principi Apostolorum, & Clavigero Regni Cœlorum, & per Te Vicario tuo Domno Benedicto Summo Pontifici, & universali Papæ, sicut a prædecessoribus vestris usque nunc in potestate vestrâ, ac ditione tenuistis, & disposuistis, Civitatem Romanam &c. Nec non & Exarchatum Ravennatem sub integritate cum Urbibus, Civitatibus, Oppidis, & Castellis, quæ piæ recordationis Domnus Pipinus, & Domnus Carolus, & Domnus Ludovicus, & Otto, & itidem Otto Filius ejus prædecessores videlicet Nostri Beato Petro Apostolo, & prædecessoribus vestris jamdudum per donationis paginam contulerunt: hoc est, Civitatem Ravennam, & Æmiliam, Bobium, Cæsenam, Forumpopuli, Forumlivii, Faventiam, Imolam, Bononiam, Ferrariam, Comaclum, Adriam, atque Gabellum cum omnibus finibus Territoriis, atque Insulis, Terrâ, Marique ad supradictas Civitates pertinentibus. Similiter, & Pentapolim videlicet, Ariminum, Pisaurum, Fanum, Senogalliam, Anconam, Ausimum, Humanam, Hesim, Forumsempronii, Montemferetrum, Urbinum, & Territorium Balnense, Callis, Luciolis; & Eugubium cum omnibus finibus, & Territoriis ad easdem Civitates pertinentibus.e

    Datum, ut supra.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°XXXIII., p.314

  •  
    (a) Ludovicus Imperator: I. cognomento Pius. Hoc diploma post alios asseruit & illustravit Vir celeberrimus, harum rerum peritissimus, Cajetanus Cennius, anno superiore fato functus. Lege illius opusculum Italica lingua scriptum, Esame del Diploma Ego Ludovicus: ejus quoque præfationem ad Monumenta Dominationis Pontificiæ num. 25.; item ejusdem Operis tomum secundum in quo hoc ipsum Diploma novis curis nova luce donat.
  •  
    (b) Carolus Imperator: I. cognomento Magnus, cujus, & Pipini diplomata pro Eccl. Rom. non habentur.
  •  
    (c) Callis Lucidis: Leg. Calles, Luceolos.
  •  
    (d) Adrianis: Leg. Adriam, ut supra.
  •  
    (e) Cæteras notas vide in præcedenti epistola.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 154025 (bullarium-franciscanum-2112), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/154025 (mise à jour : 26/01/2021).