Description
-
Clément IV (1265-1268)
-
Rescribit caput S. Pauli Apostoli Romæ certò haberi; quod illa penes se habere scripserat, ad se mittendum suadet scandali vitandi causa. (Ex Reges. Vatic. epist. 477. apud Raynaldum Annal. Eccles. num. 50., & Martene, Durandumque tom. 2. Thesau. Anecdot. epist. 627.)
-
Anno 1268. die 18. Aprilis.
-
1268
-
CLEMENS &c.
Carissimæ in Christo Filiæ Isabellæ a Francorum Regis germanæ Salutem, & Apostol. Benedictionem.
Scias, Filia, Apostolorum capita Romæ indubitanter haberi, quæ fel. record. Gregorius Papa IX. prædecessor Noster de Sanctis Sanctorum suis manibus extrahens Romano populo patenter exhibuit; & in locum suum restituitb cum debitâ reverentiâ, præsentibus, & scientibus Universis. Quod si forsitan caput Beati Pauli Apostolic apud te esse putas; depone conscientiam, ne fallaris; nec proponas scandalum Matri tuæ Romanæ Ecclesiæ, quæ deceptionem hujusmodi non posset æquanimiter tolerare. Si vero Græci aliquo tempore se illud habere dixerunt,d ne mireris: nam odio latinos habentese facilè tibi formaverunt mendacium, qui de Fide mentiri catholica, quod est majus, minime dubitarunt. Bene igitur facies, si quod habes, dilecto Filio Nostro Simoni Sanctæ Ceciliæ Presbytero Cardinalif Apostolicæ Sedis legato nomine Nostro reddideris Nobis per eumdem mittendum; ne si ad alias manus devenerit, possit inde cum erroris periculo scandalum suscitari.
Datum Viterbii xiv. g Kalendas Maij, Pontificatus Nostri Anno Quarto.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°CLXV., p.156
-
(a) Isabellæ: Quæ anno 1259. vel 1260. fundavit Clarissis Monasterium Humilitatis B. V. Mariæ in Campo longo prope Parisios, eique Regulam, nomenque dedit; & ibi post biennium sepulturam accepit ea sanctitatis opinione, ut in Beatorum catalogo adscripta legatur.
-
(b) Restituit: Anno 1240. indicta solemni supplicatione contra furentem Fridericum II. Imp. in Ecclesiam Pontifex portavit capita Apostolorum Petri, & Pauli ad Basilicam in Vaticano ex autore vitæ Gregorii IX. apud Raynaldum Annal. Eccles. ad cum annum num. 12.
-
(c) B. Pauli Apostoli: Nec ineptè, nec temerè Baronius ad annum 381. n. 79., quo corpus Pauli Episcopi Constantinopolitani ab Eusebianis apud Cucusum Armeniæ civitatem anno 351. martyrio affecti Constantinopolim jussu Theodosii Imp. translatum est; & ab ignaris veritatis, plebeque Paulum Apostolum ibi recondi suspicatum, teste Sozomeno lib. 7. cap. 10., existimavit, hanc Clementis epistolam loqui de eodem, vel simili Græcorum errore; corrigendus tamen, cum scripserit Clementem dedisse epistolam ad Reginam Francorum, quæ scitur data ad filiam Reginæ Francorum, & sororem S. Ludovici Regis. Baronii conjecturam excepit, & Raynaldus supracitatus.
-
(d) Aliquo tempore se illud habere dixerunt: Quibus videtur indicare illud a cit. Sozomeno commemoratum.
-
(e) Habentes: Quod quidem verum de Græcis præsentis, mediique ævi, non de antiquissimis.
-
(f) Simoni S. Cæciliæ Presbytero Cardinali: De Bria natione Gallo, qui postea fuit Martinus IV., de quo aliàs actum est.
-
(g) xiv.: xiii. apud Mart., & Durand.