Description
-
Clément IV (1265-1268)
-
Constituit Procuratores, & Syndicos Fratrum Minorum Provinciæ Alemaniæ superioris, seu Argentinæ cum ampla facultate non sine tamen Fratrum consilio. (Ex Autographo in Archivo Conventus Argentinen. apud Constantiam extante.)
-
Anno 1268. die 16. Aprilis.
-
1268
-
CLEMENS &c.
Dilectis Filiis Henrico Marsilii Argentinæa , Welkelino Herbipolensib , & Henrico Richkeri Wormaciensic , Sal., & Apost. Bened.
Cum Dilecti Filii Fratres Minores ex professionis suæ voto adeo se voluntariæ paupertati submiserint, ut nec divisim, nec communiter aliquid proprii valeant obtinere; sed omnia, quæ ipsis in eleemosynam erogantur, seu alias eorum contemplatione proveniunt, juri, & proprietati Ecclesiæ Romanæ accrescere dignoscantur, ac propter hoc ad Nos pertinet, ut Procuratorem in bonis hujusmodi statuamus. Nos de fidâ vestrâ circumspectionis solicitudine plenam fiduciam obtinentes, vos, & quemlibet vestrum in solidum, ita quod non sit melior occupantis conditio, in omnibus bonis mobilibus, & immobilibus, ac se se moventibus eidem Ecclesiæ Romanæ dilectorum Filiorum ...... Ministri, & Fratrum administrationis Alemaniæ Provinciæd comtemplatione colatis, & inposterum conferendis; & in omnibus quæ ipsi Romanæ Ecclesiæ ipsorum intuitu provenerunt, & provenient in futurum, Procuratores, negotiatores, gestores, syndicos constituimus, & actores; dantes vobis, & cuilibet vestrum in solidum administrandi, dispensandi, vendendi, & emendi, permutandi, dandi, donandi, agendi, defendendi in judicio Ecclesiastico, & Sæculari, coram Ordinariis, & delegatis judicibus, arbitris, arbitratoribus, & Feudorum dominis, transigendi quoque in causis omnibus, paciscendi, jurandi de calumnia in litteris, & de veritate dicenda, & jusjurandum insuper deferendi, ac etiam petendi, & recipiendi quæcumque bona ipsorum contemplatione provenientia, quæ applicata, aut deputata eorum usibus, quocumque modo illicitè detenta, aut occupata sunt hactenus, aut in posterum detineri, vel occuri contigerit; ac omnia faciendi quæ in Judicio requiruntur; Procuratores unum, vel plures ad supradicta omnia constituendi ad requisitionem dictorum Ministri, & Fratrum administrationis prædictæ plenam auctoritate præsentium facultatem; ita tamen, quòd de prædictis, aut circa prædicta in judicio vel extra vos, vel vestrum aliquis, seu a vobis constituti Procuratores dicti nihil penitus peragatis, nisi eorum Ministri, & Fratrum requisito consilio, & obtento consensu. Decernimus ergò, ut ea, quæ per vos, vel vestrum aliquem, nec non constitutos a vobis proinde facta fuerint in prædictis, plenam obtineant firmitateme.
Datum Viterbii xvi. Kalendas Maij, Pontificatus Nostri Anno Quarto.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°CLXIV., p.155
-
(a) Argentinæ: Germanice Strasburg in Alsatia.
-
(b) Herbipolensi: Germanis Wurtsburg.
-
(c) Wormacien.: Vulgo German. Worms.
-
(d) Alemaniæ Provinciæ: Idest Alemaniæ superioris, sive Argentinæ juxta vetus Ordinis Provinciale apud Autorem Polychronici, & Pisanum Conform. xi.
-
(e) Firmitatem: Similem Constitutionem ediderat Pontifex anno 1265. die 25. Julii pro Syndicis Provinciæ S. Francisci supra relatam; & hoc anno 1268. die 9. Aprilis pro Syndicis Provinciæ Mediolanen.