Description
-
Alexandre IV (1254-1261)
-
Acriter objurgat ob molestias, & gravamina Fratribus Ord. Prædicat. & Minorum illata; & hortatur, mandatque, ut desistant, ac in melius actus suos corrigant. (Ex Autographo Archivi Conventus S. Francisci Ariminen.)
-
Anno 1255. die 24. Aprilis.
-
1255
-
ALEXANDER &c.
Venerabilibus Fratribus Ariminen.a , Cæsenaten.b , & Forolivien.c Episcopis Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Perlata nuper ad Nos clamosa nimis insinuatione accepimus, de quo turbamur plurimum admirantes, quod Religiosorum pio a vobis relegato affectu, ipsos generaliter, & specialiter inter eos dilectos filios Minorum, & Prædicatorum Ordinum Fratres non tamquam Ministros Christi, & Misteriorum Dei dispensatores fideles, ac dilectos Apostolicæ Sedis filios in latitudine prosequimini caritatis; sed tamquam Ethnicos, & Pseudo-Christos persequentes eosdem velut triticum cribrare, ipsos expetitis multifarie, multisque modis, ac diversis eos injuriis, reverentia Dei, cujus iidem in via veritatis Evangelio serviunt, dictæque Sedis devotione postpositis, molestantesd. Inter cætera namque, quibus Ordines, & Fratres jamdictos graviter, sicut inculcata innotuit Nobis querela, deprimitis; excommunicationum in eos de facto sententias nulla rationabili causa dictante, sed propriæ magis voluntatis impulsu sine modo in eorum crassantis injurias, fulminatis; & prohibentes Capellanis, & Clericis vestræ Jurisdictioni subjectis sub similis districtionis censura, ne Fratres ipsos permittant in suis Ecclesiis proponere Verbum Dei: Benefactores, & devotos eorum participantes cum eis, tamquam ligati, vel obnoxii talibus sic prolatis sententiis iidem Fratres existant, excommunicatos, & vitandos esse denunciatis per vos, & per alios etiam facitis denunciari eosdem; ut demum occasione hujusmodi, communione ipsis subtracta, Fidelium pia etiam ab eis eleemosinarum subsidia subtrahantur. Quartam insuper de eleemosinis, & legatis, quæ clementi erogatione Fidelium eorumdem, & ultima dispositione ipsorum nominatim, & specialiter pro Fabricis, ornamentis, & luminaribus Ecclesiarum suarum, & pro aliis ad perpetuum divinum cultum interdum Fratribus ipsis proveniunt, deberi ea vobis indebite asseritis, exigitis, & extorquere nitimini ab iisdem; Et quidem si ut indebitam solvere ipsam abnuerint; ne Populi Civitatum vestrarum ad Prædicationes suas interveniant; neque ipsorum adeant loca divina ibi audituri officia, & consilia more solito suscepturi salutis, Ecclesiasticis eos cohibetis sæpius Interdictis. His quoque aliis, atque aliis non contenti, quibus Ordines & Fratres eosdem in scandalum grave ipsorum, & derogationem suorum Ordinum vehementem nimium injuriose tractatis ad diffamationem suam, & Ordinum ipsorum infamiam, adversusque eosdem Fratres in lubricum linguæ (quod Pontificalem nequaquam decet modestiam) in vestris prædicationibus prorumpentes defertis, ac diffamatis plerumque Minores ipsos apud bonos, & graves de hæreseos crimine, integramque Fidelium opinionem ad eos in magnum ipsorum obrobrium; non absque ingenti divinæ Majestatis offensa horrendis detractionum jaculis vulneratis. Cæterum si diligenter attendere curaretis, quantum in sæculi hujus nubilo positis Jubar lucis per Fratres ipsos, eorumque Ordines ad vitam illuxerit, & salutem: si debita etiam meditatione in vestris revolveritis animis, quantis per vitæ ipsorum exempla conspicua universalis Ecclesia Dei virtutum hactenus incrementis profecerit; jugiterque Catholicæ Fidei cultu professio proficiat Christiana; ad sustentandum utique tam utilem in Templo Dei, tantumve constructum in eis laudabilis structuræ parietem, velut erectæ in Domo Domini grandes fulcimenti columnæ opportunum præberi erga Fratres, & Religiosos prædictos subsidium; nullumque ad dissipationem ipsius excidium amaretis. Licet igitur ex commissi Nobis Apostolatus officio Religionis adesse universis, & singulis, adversusque depressorum quælibet suæ turbativa quietis molimina teneamur; & Fidelium cunctorum offensa Nos urgeat, qui generaliter omnibus Ecclesiasticis, Religiosisve personis, & singularum singulis, quamquam indigni præsumus ex Apostolicæ debito servitutis; si tamen caritas vestra in libra discretionis appenderet magnæ illius dilectionis affectum, quem in minori officio constituti ad Ordinem Minorum jam dictum, & personas illius specialiter inter alios Religiosos semper habuimus; quodque ante promotionem nostram ad Summi Pontificatus apicem sub nostri cura regiminis, & præcipuæ defensionis præsidio constiterit idem Ordo; liquido absque diuturna vobis discussione clarebit, quod intima cordis nostri gravis tangantur punctionis aculeo in hujuscemodi, & quibuscumque dictorum Fratrum molestiis, injuriisque sui Ordinis adeo morditivis. Credentes itaque, quod nostri super his vehementi animi turbatione percepta, affectione quoque intellecta eximia, qua Minores eosdem, suumque Ordinem abundanti caritate complectimur; illata ipsis per vos revocare gravamina sine cujuslibet moræ, vel difficultatis objectu, & ab inferendis prorsus desistere propositum consultius assumatis: Fraternitatem vestram rogandam attente duximus, & monendam per Apostolica vobis scripta firmiter præcipiendo mandantes, quatenus sollicite attendentes, quod ad perfectum legis plenitudo dilectionis adducat; pro nostra, & Sedis Apostolicæ reverentia erga Minores prædictos, quos velut culturæ plantationem cælestis, & veros Christi amicos, nostros quoque, ac dictæ Sedis filios speciales, pietatis studiis debitis assidue confovere; vestros in melius benevolentiæ immutetis affectus, & prædictas excommunicationum sententias relaxantes, ac hujusmodi revocantes gravamina, provide per vos ipsos prosequi, & tractare curetis eosdem opportuni favoris auxiliis in sinceræ dulcedine caritatis ab ipsorum offensis quibuslibet, & injuriis desistendo penitus; ita quod nulla super iis ad Nos de vobis iterari querela, sed potius de promptæ devotionis, & obedientiæ zelo vestra valeat sinceritas commendari. Alioquin noveritis, Nos venerabilibus Fratribus nostris Imolen.e, & Feretranof Episcopis nostris dedisse litterisg in mandatis; ut præmissa vobis revocare, ac corrigere negligentibus, iidem mandatum super his Apostolicum exequantur; Contradictores, auctoritate nostra, appellatione postposita compescendoh. Si qua vero sint, de quibus justam adversus Fratres ipsos habueritis materiam conquerendi, plane super iis vobis exhiberi faciemus justitiæ complementum.
Datum Neapoli viii. Kalendas Maji, Pontificatus Nostri Anno Primo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°XLVI., pp.38-39
-
(a) Ariminensi: Jacobus quidam ab anno 1256. erat, inquit Ughellus tom. 2. Ital. Sac. in Episc. Ariminen. n. 29., sed ex his litteris elucet eum sub initium hujus anni sedisse; cum enim eum præcesserit Fr. Algisius de Rosate Bergomas Ord. Prædicat. ex eodem Ughello n. 28. ab anno 1250., verisimile non est, sub eo talia facinora fuisse patrata.
-
(b) Cæsenatensi: Manzinus ab anno 1254. usque ad annum 1256. sedit ex cit. Ughello tom. 2.
-
(c) Forolivien.: Richelmus ab anno 1253. usque ad annum 1260. circiter ex prædicto Ughello tom. 2. rexit.
-
(d) Molestantes: Causa vero insectationis, ac molestiarum non tam ab Antistibus orta creditur, quam ab Hæreticis Patarenis, qui eo tempore Insubriam, & Flaminiam teterrime infestabant, & potissime Ariminum, ubi adhuc vicus est, & via, quæ Patarina vocatur; contraque Religiosos maxime Mendicantes odia, & zizania disseminabant, ut illos omnibus perodiosos, despectosque redderent.
-
(e) Imolen.: Thomas ab anno 1249. usque ad annum 1269. sedisse fertur apud cit. Ughellum 2. edit., de eoque dictum est ad epistolam Ea, quæ auctoritate &c. hoc anno die 12. Januarii datam.
-
(f) Feretrano: Joanni anno 1252. assumpto ex cit. Ughello.
-
(g) Nostris dedisse litteris: Quæ proxime exhibentur.
-
(h) Compescendo: Paulo post autem resipuisse, ac Fratribus conciliatos benefecisse liquet ex eo, quod fratribus Minoribus Ecclesias, & loca intra Civitatem concesserunt; ut de Ariminensis saltem liquet. Nihilominus Hieron. Rubeus Hist. Raven. lib. 6. sub ann. 1259. in Provinciali Concilio ab Archiepiscopo Philippo Ravennæ coacto scribit quosdam viros sacratos in Dominicanos, & Franciscanos invectos esse dicentes, de decimis illos ad populum non concionari; audire confessiones eorum, qui ab istis audiri deberent; sibique ad sepulturam commissos recipere &c. Defensos vero illos fuisse ab Opizone Sanvitali Episcopo Parmensi.