Description
-
Alexandre IV (1254-1261)
-
Refert molestias, & gravamina Fratribus Minor., & Prædicat. a tribus Flaminiæ Episcopis illata, a quibus nisi desistant, committit his executionem mandati Apostolici. (Ex Autographo Archivii Conventus Bononien. S. Francisci.)
-
Anno 1255. die 24. Aprilis.
-
1255
-
ALEXANDER &c.
Venerabilibus Fratribus ...a Imolen., & ...b Feretrano Episcopis Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Perlata nuper ad Nos clamosa nimis insinuatione accepimus, de quo turbamur plurimum admirantes, quod Religiosorum pio a Venerabilibus Fratribus nostris ...c Ariminen. ... Cæsenaten.d &e ... Livien. Episcopis relegato affectu, ipsos generaliter, & specialiter &c.f Quo circa Fraternitati vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus dictis Episcopis præmissa revocare, & corrigere negligentibus, vos mandatum super his Apostolicum exequi procuretis: Contradictores auctoritate nostra, appellatione postposita compescendo. Si qua vero sint, de quibus justam adversus Fratres ipsos dicti Episcopi habuerint materiam conquirendi, plene super iis ipsis faciemus exhiberi justitiæ complementum. Quod si non ambo his exequendis potueritis interesse, alter vestrum ea nihilominus exequatur.
Datum Neapoli .....g Pontificatus Nostri Anno Primo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°XLVII., p.40
-
(a) Imolen.: Thomæ ab anno 1249. sedenti usque ad 1269., ut in not. ad superiorem epistolam.
-
(b) Feretran.: Joanni anno 1252. assumto, ut supra.
-
(c) Fratribus nostris ... Ariminen.: Jacobo.
-
(d) Cæsenaten.: Mauritio.
-
(e) Et ... Livien.: Richelmo de quibus in not. ad præcedentem epist.
-
(f) Specialiter &c.: Ut in præcedenti epistola usque valeat sinceritas commendari, mutatis mutandis.
-
(g) Neapoli ...: Supple, viii. Kalendas Maji, ut in supradictis litteris.