Description
-
Innocent IV (1243-1254)
-
Mandat suspendi ad tempus sententias in Archiepiscopum Tarraconen. a suo Nuncio latas, & ab irregularitate dispensari. (
Regest. Vatic.epist. 620. anno 11.) -
Anno 1254. die 8. Maji.
-
1254
-
INNOCENTIUS &c.
Dilecto Filio … Guardiano Fratrum Minorum Tarraconen. a Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Cum olim dilectus Filius Magister Petrus de Pipernob nunc Cappellanus tunc Nuncius noster in Hispaniac Tarraconen. Archiepiscopumd, sicut ipso significante accepimus, pro quadam pecuniæ summa Nobis, & Ecclesiæ Romanæ ab ipso debita non soluta terminis sibi datis, primo ab ingressu Ecclesiæ, ac postmodum suspenderit a Divinis; ad supplicationem ejusdem Archiepiscopi discretioni tuæ per Apostolica Scripta mandamus, quatenus usque ad festum Beati Michaelis proximum hujusmodi sententiarum suspendas effectum; & cum eo super irregularitate, si quam hac occasione contraxit, injuncta sibi pœnitentia salutari, auctoriate nostra dispenses; relaxaturus penitus sententias antedictas, postquam tibi constiterit totam pecuniam Nobis, & Ecclesiæ Romanæ ab Archiepiscopo ipso debitam apud Montem Pesulanume in domo militiæ Templi esse nostro nomine depositam, vel solutam.
Datum Assisii viii. Idus Maii Pontificatus Nostri Anno Undecimo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°DXLIV., pp.722-723
-
(a) Tarraconen.: Quorum locus excitatus fuerat circa annum 1248. ex Waddingo ad eum ann. n. 25. at ego antiquiorem crediderim; cum esset 2. Custodiæ Ilerden. in Provincia Aragoniæ ex sæpecitato veteri Provinciali Ordinis: & Civitas illa tunc multum floreret in Catalonia.
-
(b) Petrus de Piperno: Italice, Latinis
Privernoin veteri Latio nunc Campania Romana non longe ab urbe Setina Tarracinensi Cathedræ unito. -
(c) Nuncius noster in Hispania: In Annal. Eccles. ignotus, & aliis.
-
(d) Tarraconen. Archiepiscopum:
Benedictum, qui anno 1253. Concilium celebravit, cujus 4. Canones referuntur in Concilio Tarraconen. anno 1329. coacto n. 27. & seqq. -
(e) Apud Montem Pessulanum: Vulgo
Montpellierin Gallia Narbonensi, inferiorique Occitania post Tolosam urbem primariam studio præsertim Medicinæ florentem, ubi MilitesTemplariipostea suppressi splendidam domum & Conventum possidebant.