Description
-
Grégoire IX (1227-1241)
-
Exponit varia gravamina Fratribus Minoribus a nonnullis Alemaniæ Prælatis illata, a quibus nisi abstineant, mandat eos per Ecclesiasticam Censuram compelli (Ex Archivo Conventus Sancti Francisci Coloniæ, & ex Regesto Vatic. Epist. 121.)
-
Anno 1231. die 28. Augusti.
-
1231
-
GREGORIUS &c.
Venerabilibus Fratribus Coloniensi a , & Magdeburgensi b Archiepiscopis, ac Episcopo Herbipolensi c Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Nimis iniqua vicissitudine largitori bonorum omnium respondetur, dum ii, qui de Christi Patrimonio impinguati luxuriant damnabiliter, in eodem Christum in famulis suis patenter persequi non verentur, ac si factus sit impotens Dominus ultionum. Cum enim dilecti filii Fratres Minores abnegantes salubriter semetipsos, elegerunt in altissima paupertate Christo pauperi ad placitum famulari tamquam nihil habentes, & omnia possidentes, non desunt plerique tam Ecclesiarum Prælati, quam alii, qui cœca cupiditate traducti propriæ aviditati subtrahi reputantes quidquid prædictis Fratribus Fidelium pietas elargitur, quietem ipsorum multipliciter inquietant. Venerabiles quoque Fratres nostri Archiepiscopi, & Episcopi, & alii Ecclesiarum Prælati per Regnum Alemaniæ constituti, cum eos deberent favorabiliter confovere, molestiarum occasiones exquirunt varias contra ipsos; Volunt namque, etsi non omnes, ipsis invitis, eorum Confessiones audire, ac eis injungere pœnitentias, & Eucharistiam exhibere: nec volunt, ut Corpus Christi in eorum Oratoriis reservetur; & Fratres ipsorum defunctos ad Ecclesias suas sepelire compellunt, & illorum exequias celebrari; & si quis decedentium Fratrum alibi, quam in suis Ecclesiis elegerit sepulturam, funus primo ad Ecclesias suas deferri cogunt, ut oblatio suis usibus cedat; nec substinentes eos habere Campanam, vel Cœmeterium benedictum certis tantum temporibus permittunt ipsos celebrare Divina. Volunt etiam in domibus eorumdem certum numerum Fratrum Sacerdotum, Clericorum, & Laicorum, nec non Cereorum, Lampadarum, & Ornamentorum pro sua voluntate taxare; ac residuum Cereorum, quando noviter apponuntur, exigunt ab eisdem. Nec permittunt, ut novi Sacerdotes eorum alibi quam in Ecclesiis suis celebrent primas Missas; eos nihilominus compellentes, ut in quotidianis Missis, quas in suis locis, & Altaribus celebrant, oblationes ad opus eorum recipiant, & reservent. Quidquid etiam eis, dum celebrant Missarum solemnia, intra Domorum suarum ambitum pia Fidelium devotione donatur, ab ipsis extorquere oblationis nomine contendentes; quod eisdem tam in ornamentis Altaris, quam in Libris Ecclesiasticis absolutè confertur, vendicant perperam juri suo; cogendo eos ad Synodos suas accedere, ac suis Constitutionibus subjacere. Nec his contenti Capitula, ac Scrutinia in Locis Fratrum pro his corrigendis facturos se comminantur, fidelitatem juramento firmatam ab eorum Ministris, & Custodibus exigentes. Eis quoque, ut in hyeme tam extra Civitates, quam intra cum eis processionaliter veniant, ex levi causa mandantes; excommunicationis sententiam fulminant in Benefactores ipsorum; & idipsum Fratribus comminantes, eos de Locis, in quibus Domino famulantur, satagunt amovere, nisi eis obediant in omnibus supradictis. Ad hæc, ut Fratres ad honorabiles Civitates, & Villas, ubi religiosè, & modestè valeant commorari, a populis devotè vocati accedere audeant, inhibentes; tam in accedentes Fratres, quam in Receptatores eorum præsumunt excommunicationis sententiam promulgare. Ab eis etiam de hortorum fructibus Decimas; nec non de habitaculis Fratrum, sicut de Judæorum domibus contendunt redditus extorquere; asserendo, quod nisi Fratres morarentur ibidem; eis ab aliis habitatoribus proventus aliqui solverentur. Et ut ipsos suæ subdant totaliter ditioni, eisdem Ministros, & Custodes volunt præficere pro suæ arbitrio voluntatis. Cum igitur Ordo prædictorum Fratrum per felicis recordationis Innocentium, & Honorium prædecessores nostros, & Nos ipsos sit solemniter approbatusd, & eorum Regula confirmata; ne Statutae Apostolicæ Sedis, quæ humiliter suscipere, ac servare tenentur reverenter, contemnere videantur; Universitatem eorum monemus attentè, nostris sibi dantes litterisf firmiter in præceptis; ut conscientiæ, ac famæ suæ salubriter consulentes universi, & singuli a prænotatis, & aliis prædictorum Fratrum gravaminibus omnino desistant, subditos suos ab iis arctius compescendo. Quocirca Fraternitati vestræ per Apostolica Scripta firmiter præcipiendo mandamus, quatenus si dicti Archiepiscopi, Episcopi, & alii præceptum nostrum neglexerint adimplere, vos eos ad omnia prædicta servanda per Censuram Ecclesiasticam, sublato cujuslibet contradictionis, & appellationis obstaculo, compellatis; non obstante Constitutione de duabus Dietis editam in Concilio Generalig. Si vero nec sic mandatis nostris curaverint obedire, noverint Nos super hoc memoratis Fratribus aliter authore Domino provisuros; Quod si non omnes iis exequendis potueritis, vel nolueritis interesse; singuli vestrum ea nihilominus exequantur.
Datum Reate v. Kalend. Septembris Pontificatus Nostri Anno Quinto.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°LXVI., pp.76-77
-
(a) Coloniensi: Henrico I. de Molenark anno 1225. electo, qui usque ad annum 1237. sedit.
-
(b) Magdeburgensi: A. pro cujus suffragiis Gregorius anno 1233. die 6. Julii scripsit ad Fratres in Comitiis Gener. congregatis, ut infra; idest Alberto Comiti de Kirberge.
-
(c) Herbipolensi: Hermanno Mysio ann. 1224. assumpto, qui usque ad annum 1250. rexit eam Sedem.
-
(d) Approbatus: De approbatione Innocentii
iii., & Honorii iii. dictum est supra ad Bullam Solet annuere ejusdem Honorii: de illa vero Gregorii constat per Bullam ejus Quo elongati &c. supra relatam, aliisque ejus litteris. -
(e) Statuta: Plura enim diplomata & Honorii, & ipsius Gregorii præcesserunt Fratres Minores a subjectione Prælatorum Ecclesiæ eximentia, variaque eorum privilegia continentia.
-
(f) Litteris: Videlicet Nimis iniqua, & Nimis prava supra relatis pro universis; nam illæ privatæ ad Alemanos non apparent.
-
(g) Generali: Nempe Lateranensi IV. sub Innocentio
iii.anno 1215. celebrato cap. 37., ita enim nos docet, & explicat Fagnanus in c. Firmiter de Summa Trinitate.