Description
-
Jean VIII (872-882)
-
L'évêque de Limoges Anselme.
-
-
Lettre, général (avant 1198)
-
[Autre copie médiévale] F. ITALIE, Turin, Biblioteca nazionale, Cod. E. V. 44, p. 62. Abschrift vom 12 od. 13 Jahrh.
-
Ici reprise de Julius von Pflugk-Harttung, Acta pontificum Romanorum inedita. Urkunden der Päpste vom Jahre 748 bis zum Jahre 1197, II, Stuttgart : W. Kohlhammer, 1884 [en ligne], n. 74, p. 37.
-
Johann VIII schreibt an Bischof Anselm von Limoges über Richter und Richtersprüche.
-
Iohannes, Romanus presul, Anselmo, Lemozine civitatis coepiscopo1.
Inter alia. Iuxta quod providus Gregorius, noster predecessor, habuit in more : crimen, postquam a iudice semel auditur, nunquam est indiscussum pretereundum, ut vel in reis veritas vel in mendacibus puniatur falsitas. Interim vero, ibi tituli modo est opus iudicii ordine, ubi latet veritas culpe. Cum nimirum humana iudicia ad nichil aliud fuerunt statuta, nisi, ut dubie contentionum cause ibi tractando debeant comperi. Quando igitur fama veri predicante crimen cognoscitur patenter, sola dampnatio in concilio habita, tunc habere dicimus locum, cuncta remota altercationis occasione, que agitari inordinato iudicio solet ; quia supervacuum est, fidem exigere testium, unde ipse etiam iudex cognitione non indiget. Ipse quoque deus itidem videtur innuisse in lege, ponens seorsum testes et opera. Nam si deus vellet pari ordine vel similibus probationibus iudicium fieri de incertis et patefactis criminibus, cum pro dubiis dixerat :
« Non unus stet contra alium, sed in ore duorum vel trium testium stet omne verbum »2.
Nequaquam alibi subinferret : « A fructibus eorum cognoscetis eos »3.
Et iterum : « Opera, quae ego facio in testimonio, perhibent de me »4.
Et enim aliud est, causa testium sermone investigari, et aliud est, ex apertis actionibus verum reperiri. Cum ergo constet, dissimilibus modis aperta et dubia causa probari, merito exigit ratio, dispari ordine iudicia temperari, maxime cum publicum crimen nedum iudici, verum etiam omnibus persequi licet. Sciendum preterea est, quia iudex sine dissimulatione vel summa neglegentia solus ignorare non potest, quod omnes in civitate cognoscant. -
1. Anselm, Bischof von Limoges, 869–896.
-
2. Math. 18, 16.
-
3. Math. 7, 16.
-
4. Joan. 5, 36.
-
Vergl. Jaffé, Reg., 2e éd., n. 3258 [en ligne].
Informations
Document
Benjamin
Oury
(CIHAM (UMR 5648)), dans
APOSCRIPTA database
APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 55050 (aposcripta-4506), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/aposcripta/notice/55050 (mise à jour : 17/05/2024).