Description
-
Grégoire IX (1227-1241)
-
L'empereur Frédéric II
-
XII kalendas octobris, anno nono
-
-
Asisii
-
Mandement (littere cum filo canapis)
-
[Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio Segreto Vaticano, Registra Vaticana ... Greg. IX Reg. Vol. V, 72-73; Lib. IX, 236.
-
Ici reprise de Karl Rodenberg, Epistolae s. XIII e regestis pontificum romanorum selectae, I, Berlin : Weidmann (MGH), 1883, n. 655, p. 552 [en ligne], d'après R.
-
?
-
Potthast, Regesta pontificum Romanorum, n. 10018 [en ligne].
-
Gregorius IX papa Friderico Romanorum imperatori conqueritur iniquitatis filios occultas litteras spargere, quas de conscientia summi pontificis emanare mendaciter asserant, itemque nonnullos collaterales imperatoris litteras dirigere, quibus pax turbari possit; rogat, ut os iniqua loquentium obstruat, sicut ipse vice versa faciat.
-
Friderico, Romanorum imperatori semper augusto etc.
Consueti fecundius in aqua turbata piscari pacis dulcedinem mortis amaritudinem extimant, seminant lites et iurgia, ut ex hiis iniquitatis manipulos et sceleris lucra metant. Efficacius autem dolos hostes domestici machinantur, qui recta dominorum opera depravantes lucem tenebras statuunt et quibusdam venenatis immixtionibus corda principum caritatis bitumine colligata dissolvunt, ut vulnerata pace suas exercere malicias liberius valeant, quas concordie tempore ab oscuro fraudium in lucem producere non audebant. Hiis enim sathane stimulis sepius sedes apostolica pungitur, a quibus etiam immunis imperialis curia non habetur. Nam cum olim pro quodam negotio tuo scripserimus, sicut intelleximus quidam iniquitatis filii, qui nequaquam vellent ecclesiam imperio vinculo dilectionis uniri, occultas litteras et cedulas dicti negotii executoribus transmiserunt, ne ad ipsius executionem procederent, asserentes mendaciter quod eorum littere de nostra conscientia emanarent. Super quo illius, qui nichil ignorans scrutator est cordium et cognitor secretorum, testimonium invocamus, quod nunquam a nobis eorum machinatio prodiit, set pure de impura ipsorum machinatione processit, quod in facto regni Ierosolimitani evidenter arguere ac eos, qui contraria scripserant, per effectum operis in utroque negotio mendaces poteris invenire. Nonnulli vero collaterales tui, pacis imperialis emuli sicut creditur inimici, eas de processu vestro litteras dirigunt, quibus si veritas testis assisteret, totum quod super te fundavit Dominus edificium ruinam patiens deperiret. Verum cum nos olim hiis fraudibus occurrentes tecum in reformatione pacis, si bene recolis, duxerimus ordinandum, ut si quid ad alterum de altero quod pacem lederet perveniret, latratibus detrahentium hinc inde denegaremus auditum: serenitatem tuam rogandam duximus et monendam, quatinus cum talia de nobis ad aures tuas perveniunt, os iniqua loquentium, sicut et nos versa vice facimus, obstruas et nobis, ut excellentie tue litteris nostris veritas innotescat, audita rescribas. Sic etenim pax in suo vigore servabitur et in sui lesionem capitis susurronum iniquitas mentietur.
Dat. Asisii, XII Kal. Octob. pontificatus nostri anno nono.
Scriptum est super hoc . . magistro domus sancte Marie Teutonicorum, ut eidem imperatori premissa prudenter referat et ipsum ad id studiosius inducat. -
(a) ?
-
(b) ?
-
(c) ?
-
(d) ?
-
(e) ?
-
(f) ?
-
1. ?
-
2. ?
-
3. ?
-
?
Informations
Document
aposcripta
admin
(IRHT), dans
APOSCRIPTA database
APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 158559 (aposcripta-10999), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/aposcripta/notice/158559 (mise à jour : 15/06/2021).