« aposcripta-8999 »


Description

  •  
    Innocent IV (1243-1254)

  •  
    Bonefatio Bonsignoris et Barthalomeo Christophori civibus et mercatoribus Senensibus eorumque sociis

  •  
    XV kalendas augusti, anno XI

  •  
    1253/07/18


  •  
    Assise

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio Segreto Vaticano, Registra Vaticana ... Inn. IV Reg. Vol. III, 6; Lib. XI, 58. Exemplar tabularii contulimus cum Regestis.

  •  
    Ici reprise de Karl Rodenberg, Epistolae saeculi XIII e regestis pontificum Romanorum selectae, III, Berlin : Weidmann (MGH), 1894, n. 222, p. 191 [en ligne].

  •  
    ?

  •  
    ?

  •  
    Innocentius IV papa nominatis mercatoribus Senensibus obligationem argentariae cum burgo et castro de Monterio, quam R[aynerius] electus Vulteranus ipsis pro quodam mutuo fecerit, confirmat [Rodenberg].

  •  
    Bonefatio Bonsignoris et Barthalomeo Christophori civibus et mercatoribus Senensibus eorumque sociis.
    Cum, sicut ex parte dilecti filii R. Wlterani electi fuit propositum coram nobis, ipse pro exoneratione debitorum, quibus ex pluribus causis episcopatus Wlteranus graviter premebatur, a nobis obtenta licentia sex milia marcarum argenti prius ac postmodum, cum id ad exonerationem huiusmodi nequaquam sufficeret, sex milia sexcentas libras Pisanorum parvorum a vobis recipiens, argentariam cum burgo et castro de Monterio vobis propter hoc, donec de pecunia ipsa vobis satisfactum fuerit, obligarit, prout in instrumentis publicis exinde confectis dicitur plenius contineri: nos, quod ab eodem electo in hac parte factum est ratum habentes, illud auctoritate apostolica confirmamus etc. usque: communimus. Nulli etc. nostre confirmationis etc.
    Dat. Asisii, XV Kalendas Augusti, anno XI°.

  •  
    (a) ?
  •  
    (b) ?
  •  
    (c) ?
  •  
    (d) ?
  •  
    (e) ?
  •  
    (f) ?

  •  
    1. ?
  •  
    2. ?
  •  
    3. ?

  •  
    ?

  •  
    Inconnue de Potthast.

Informations

Document

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA database

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 149436 (aposcripta-8999), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/aposcripta/notice/149436 (mise à jour : 17/05/2024).