Description
-
Innocent IV (1243-1254)
-
. . episcopo Frisingensi
-
X kalendas iulii, anno decimo
-
-
Assise
-
Mandement (littere cum filo canapis)
-
[Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio Segreto Vaticano,
Registra Vaticana... Inn. IV Reg. Vol. II, 283; Lib. X, 785. Pertzii exemplar contulimus cum Regestis. -
Ici reprise de Karl Rodenberg, Epistolae saeculi XIII e regestis pontificum Romanorum selectae, III, Berlin : Weidmann (MGH), 1894, n. 212, p. 184 [en ligne].
-
?
-
Potthast, Regesta pontificum Romanorum, n. 15024 [en ligne].
-
Innocentius IV papa [Conrado] episcopo Frisingensi, cuius proventus per [Ottonem II] ducem Bawariae aliosque valde diminuti sint, concedit, ut redditus beneficiorum diocesis suae usque ad triennium vacantium per annum retinere possit [Rodenberg].
-
. . episcopo Frisingensi.
Meritis tue probitatis et devotionis inducimur, ut te sincere dilectionis brachiis amplectentes, petitionibus tuis, quantum cum Deo possumus, favorabiliter annuamus. Cum igitur, sicut ex tenore tue petitionis accepimus, ecclesie tue redditus et proventus per nobilem virum . . ducem Bawarie ac alios inimicos ecclesie sint adeo diminuti, quod ex eis nequeas penitus sustentari, maxime cum pro custodia et defensione castrorum eiusdem ecclesie te oporteat gravia subire onera expensarum, nos, dignum arbitrantes et congruum ut super hoc in nobis remedium invenisse gaudeas oportunum, presentium tibi auctoritate concedimus, ut redditus beneficiorum tue civitatis et diocesis vacantium usque ad triennium per unum annum pro sustentatione tua et defensione castrorum ipsorum — non obstantibus aliquibus indulgentiis quibuscumque personis ab apostolica sede concessis — possis libere retinere; proviso quod interim eadem beneficia debitis obsequiis non fraudentur. Nulli etc. nostre concessionis etc.
Dat. Asisii, X Kalendas Iulii, anno decimo. -
(a) ?
-
(b) ?
-
(c) ?
-
(d) ?
-
(e) ?
-
(f) ?
-
1. ?
-
2. ?
-
3. ?
-
?
Informations
Document
aposcripta
admin
(CIHAM (UMR 5648)), dans
APOSCRIPTA database
APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 149424 (aposcripta-8987), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/aposcripta/notice/149424 (mise à jour : 02/12/2020).