« aposcripta-4092 »


Description

  •  
    Innocent III (1198-1216)

  •  
    L'abbé et la communauté du monastère cistercien d'Ourscamp

  •  
    X kalendas marcii, anno primo

  •  
    1199/02/20


  •  
    Latran

  •  
    Titre, général (littere gratiose, cum filo serico)

  •  
    [Cartulaire] F. FRANCE, Beauvais, Archives départementales de l'Oise, H 4079. cartulaire. Rubrique : De decimis animalium nostrorum non solvendis.

  •  
    Ici reprise d'Achille Peigne-Delacourt, Cartulaire de l'abbaye de Notre-Dame d'Ourscamp, de l'ordre de Cîteaux, fondée en 1129 au diocèse de Noyon, Amiens, 1865 (Mémoires de la société des antiquaires de Picardie. Documents inédits concernant la province, 6), n. 474, p. 296 [en ligne] (numérisée par Chartae Galliae, n. 203417), datée par erreur du 20 février 1198.

  •  
    Innocentius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui monasterii Ursicampi, Cysterciensis ordinis, Noviomensis dyocesis salutem et apostolicam benedictionem.
    Solet annuere sedes apostolica piis votis et honestis petentium precibus favorem benivolam impetiri.
    Cum ergo sicut ex parte vestra fuit propositum coram nobis ordini vestro et vobis a sede apostolica per privilegia et indulgentias sit indultum ut ullus a vobis de vestrorum animalium nutrimentis vel aliis, pro eo quod animalia vestra in pastura pro custodia sua habeant, decimas exigere vel quomodolibet extorquere presumat, et si quis in benefactores vestros, pro eo quod aliqua vobis beneficia vel obsequia ex caritate prestiterint, excommunicationis suspensionis vel interdicti sententias promulgaverit, hujusmodi sententie tanquam contra apostolice sedis indulta prelate decernuntur, per easdem indulgentias irrite et inanes. Quia non nulli ecclesiarum prelati ordinarii et rectores, spretis privilegiis et indulgentiis supra dictis, vos et benefactores vestros super hiis multiplici vexatione fatigant, nobis humiliter suplicastis indempnitati vestre providere in hac parte paterna sollicitudine curaremus.
    Nos ergo vestre providere quieti et molestancium maliciis obviare volentes, ne quis contra indulta privilegiorum apostolice sedis a vobis vel aliis occasione premissa hujus modi decimas exigere vel in vos seu alios ob hoc et etiam benefactores vestros prefatos sententias promulgare presumat, auctoritate presentium districtius inhibemus. Quas si forsam promulgari contigerit, eadem auctoritate decernimus irritas et inanes.
    Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre inhibitionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationema omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus noverint incursurum.
    Datum Laterani, X kalendas marcii, pontificatus nostri anno primo.

  •  
    (a) indignationum Peigne-Delacourt.

  •  
    Inconnue de Potthast.
    Innocent III ayant été consacré le 22 février 1198, le 20 février de sa première année de pontificat, selon le système de datation de la chancellerie apostolique, correspond au 20 février 1199 [APO].

Informations

Document

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA database

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 27385 (aposcripta-4092), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/aposcripta/notice/27385 (mise à jour : 17/01/2021).