Général
-
Grégoire XI (1370-1378)
-
Fratribus Min. prov. Hungariae confirmat loca et privilegia a summis pontificibus ipsis concessa.1
-
1378, ianuarii 19, Romae.
-
1378
-
Dilectis filiis generali et aliis ministris ac fratribus ordinis fratrum Minorum per Hungariam constitutis.
Solet annuere sedes apostolica piis votis et honestis petentium precibus favorem benevolum impertiri. Exhibita siquidem nobis petitio vestra continebat, quod, licet vos quinquaginta loca dumtaxat vestri ordinis cum ecclesiis seu oratoriis, campanilibus, campanis, cimiteriis et aliis necessariis officinis, quae dudum in provincia Hungariae secundum morem dicti ordinis tam ex piis largitionibus fidelium de aliquibus eorum vobis factis quam ex iustis aliis titulis acquisivistis, obtineatis et possideatis pacifice et quiete, tamen, quia litterae et instrumenta, scripturae et alia munimenta super acquisitionibus locorum ipsorum confecta, quaedam videlicet illorum combusta, quaedam vero vetustate corrosa et quaedam etiam sunt amissa, de acquisitionibus huiusmodi docere vel alias fidem facere non potestis. Quare pro parte vestra nobis fuit humiliter supplicatum, ut, ne propterea super locis eisdem possitis imposterum molestari, providere vobis super hoc de benignitate apostolica dignaremur. Nos igitur sincerae devotionis affectum, quem ad nos et Romanam geritis ecclesiam, honestatem quoque [religionis] vestrae, sub qua in humilitatis spiritu gratum Deo exhibetis obsequium, attendentes et volentes propterea vos ac ordinem ipsum favore prosequi gratiae specialis, huiusmodi supplicationibus inclinati, acquisitiones et loca praefata nec non libertates omnes et immunitates a Romanis pontificibus praedessoribus nostris per privilegia vel alias indulgentias vobis et eisdem locis concessas necnon libertates et exemptiones saecularium exactionum a regibus et principibus ac aliis Christifidelibus rationabiliter vobis indultas, sicut eas iuste ac pacifice possidetis, vobis et per vos [locis praedictis ipsis] auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo etc. Datum Romae apud s. Petrum XIV kalendas februarii anno octavo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°1500., pp.594-595
-
Reg. Vat. t. 287 (Greg. XI a. 8), f. 229. Cfr. supra n. 1486 et 1487 atque infra n. 1501 et 1502.
1