« bullarium-franciscanum-5927 »


Général

  •  
    Grégoire XI (1370-1378)

  •  
    Vicario Bosnae concedit facultatem eligendi quosdam fratres suae vicariae, qui fideles illarum partium in casibus ordinariis locorum reservatis, si hi ultra sex dietas sunt remoti, absolvere possint.1

  •  
    1377, augusti 8, Anagniae.

  •  
    1377


  •  

    Dilectis filiis vicario et fratribus ord. fratr. Min. in Bosnae et circumvicinis partibus constitutis.

    Animarum salutem etc. Sane exhibita nobis pro parte vestra petitio continebat, quod in partibus Bosnae, in quibus habitatis, nullus est episcopus residens, qui possit confitentes absolvere in casibus episcopis reservatis: propter quod plurimi periculum incidunt animarum. Quare nobis humiliter supplicastis, ut, quia terrae, in quibus praedicatis verbum Dei, late circumquaque diffusae sunt (videlicet de Sebes usque Bidignum et in villis circa Rasciam, in quibus habitant christiani, usque Mattena Nuperetizza et in Nemze, in Ieuche usque Gara et in omnibus villis circumquaque in Chorvati et Sabbatizza, in Diacho et Bresna, in Poglana et in Vrbaz, in Tocasana usque Othoch et Dubizza, in Vertricha et Citina atque Cliscia et omnibus villis circa partes praedictas, in terris (in)fidelium et schismaticorum consistentibus, in quibus raro vel nullus est episcopus), vobis, qui ad hoc essetis idonei, huiusmodi licentiam et auctoritatem in casibus praefatis concedere dignaremur. Nos igitur cupientes animas salvas fieri, et ut peccantibus poenitendi et errantibus ad viam redeundi salutis non desit remedium, discretioni tuae, fili vicarie, vel tuo locumtenenti, in singulis locis seu conventibus fratrum tui vicariatus, eligendi fratres in sacerdotio constitutos, quos ad hoc aptiores inveneris, quibus, si infra sex dietas episcopi dioecesani illarum partium praesentiam adire possint, ut ab eo huiusmodi licentiam et potestatem absolvendi postulent, iniungas; quod si episcopus dioecesanus ad sex dietas prope non fuerit aut, si prope fuerit et licentiam postulatam dare negaverit, ex tunc fratribus ipsis, quod in casibus praedictis et etiam ab iniectione manuum in clericos violenta (excepta iniectione in presbyterum vel clericum in sacris ordinibus constitutum, ubi mors vel membri mutilatio aut maxima sanguinis effusio foret subsecuta), ac in noviter conversis ab homicidio quocumque auctoritate nostra absolvendi licentiam et potestatem habeant, concedendi, damus tenore praesentium facultatem: eis post decennium minime valituris. Datum Anagniae VI idus augusti anno septimo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°1490., pp.591-592

  •  
    Reg. Vat. ser. Avin. t. 201 (Greg. XI a. 7), f. 111. Cfr. supra n. 1489.

    1

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 157840 (bullarium-franciscanum-5927), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/157840 (mise à jour : 26/01/2021).