Général
-
Clément VI (1342-1352)
-
Ioannem de Montesono ord. Min. ecclesiae Abien. (in patriarchatu Antiochen,) praeficit in episcopum.1
-
1349, iulii 8, Avinione.
-
1349
-
Dilecto filio Ioanni de Montesono electo Abien.
Inter cetera, quae etc. Nuper siquidem ecclesia Abien. ex eo pastoris solatio destituta, quod nos venerabilem fratrem nostrum Adam Cataren. tunc Abien. episcopum, apud sedem apostolicam constitutum, ad ecclesiam Cataren. tunc vacantem duximus transferendum etc., nos ad provisionem ipsius Abien. ecclesiae ... intendentes, post deliberationem, quam super his cum fratribus nostris habuimus diligentem, demum ad te ordinis fratrum Minorum professorem, in sacerdotio constitutum, cui de religionis zelo, litterarum scientia, vitae ac morum honestate aliisque multiplicium virtutum meritis, prout ex fide dignis relationibus percepimus, laudabilia testimonia perhibentur, direximus oculos nostrae mentis. Quibus omnibus debita meditatione pensatis de persona tua praefatae Abien. ecclesiae de dictorum fratrum nostrorum consilio auctoritate apostolica providemus teque illi praeficimus in episcopum et pastorem, curam et administrationem ipsius in spiritualibus et temporalibus tibi plenarie committendo etc. Datum Avinione, VIII idus iulii, anno octavo.
In eumdem modum patriarchae Antiocheno.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°520., pp.235-236
-
Reg. Vat. t. 192 (Clem. VI a. 8, l. 1, p. 1), ep. 225; Wadd. l. c. reg. pont. Clem. VI, p. 2, n. 65. Cfr. supra n. 375.
1