« bullarium-franciscanum-4906 »


Général

  •  
    Clément VI (1342-1352)

  •  
    Cancellario Parisien. mandat, ut Giraldum Grimaldi ord. Min. ad magisterium in theologica facultate promoveat.1

  •  
    1349, iunii 8, Avinione.

  •  
    1349


  •  

    Dilecto filio cancellario Parisiensi.

    Sicut debetur bene meritis praemium et servitiis gratitudo, sic etiam dignum reputamus et congruum, ut illis, qui sacrae theologiae studio longis temporibus insudarunt, laborum suorum honor debitus impendatur. Sane petitio pro parte dilecti filii Giraldi Grimaldi ordinis fratrum Minorum provinciae Aquitaniae nobis exhibitaa continebat, quod ipse, qui in studio Parisiensi in ipsa theologia baccalarius extitit et iam in illo litterarum et scientiarum cursus suos solitos perfecit, adeo in dicta theologia divina gratia largiente profecit, quod digne meretur honorem magistralem recipere in eadem. Quare pro parte ipsius Giraldi fuit nobis humiliter supplicatum, ut eum promoveri ad praedictum honorem auctoritate apostolica mandaremus. Nos igitur de ipsius Giraldi sufficientia et idoneitate ad hoc certam notitiam non habentes ac gerentes de tuae circumspectionis industria in his et aliis fiduciam in Domino specialem, discretioni tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, postquam tibi constiterit, quod praefatus Giraldus litterarum et scientiarum ibidem legendo cursus suos perfecerit, et ipsum ex fide digna relatione dilectorum filiorum magistrorum in eadem sacra pagina in dicto studio praesentium sufficientem inveneris, ad honorem huiusmodi magistralem (quibuscumque constitutionibus, privilegiis apostolicis nec non statutis et consuetudinibus dicti studii contrariis ... nequaquam obstantibus) dicto Giraldo, alias servatis debitis et consuetis solemnitatibus, legendi et regendi ubique in theologica facultate praedicta licentiam tribuas eumque ad honorem ipsum promovere procures. Datum Avinione, VI idus iunii, anno octavo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°510., p.232

  •  
    Reg. Vat. t. 198 (Clem. VI a. 8, l. 4, p. 2), ep. 30; Wadd. l. c. reg. pont. Clem. VI, p. 2, n. 59. Chart. Univ. Paris. II, 649, n. 1167 et 1168.

    1

  •  
    (a) Per Guilelmum Farinerii ministrum generalem ord. Min.; cfr. supra n. 506.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156819 (bullarium-franciscanum-4906), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/156819 (mise à jour : 26/01/2021).