Général
-
Clément VI (1342-1352)
-
Ministro generali ord. Min. concedit facultatem dispensandi cum Beatrice de Magnopoli (Mecklenburg) moniali mon. Clariss. de Ribenitz super defectu aetatis, ita ut in abbatissam ipsius mon. eligi possit.1
-
1349, iunii 8, Avinione.
-
1349
-
Dilecto filio Guillelmo Farinerii ordinis fratrum Minorum generali ministro.
Apostolicae sedis benignitas personas bene meritas libenter favore prosequitur apostolico illasque praecipuae praerogativa gratiae specialiter attollit, nonnunquam etiam circa eas iuris mitigando rigorem, quae conditoris omnium desudant obsequiis sub observationis studio regularis. Sane pro parte dilectae in Christo filiae Beatricis de Magnopoli monialis professae monasterii in Rubenis (!) ordinis sanctae Clarae, Zwerinen. dioecesis, nobis extitit supplicatum, ut, cum ea super defectu aetatis, quem patitur, cum nondum trigesimum aetatis suae annum complevisse noscatur, quod eo non obstante in abbatissam dicti monasterii, in quo sicut asseritur per dilectas in Christo filias conventum eiusdem monasterii in abbatissam dicti monasterii licet de facto concorditer fuit electa, praefici valeat, dispensare misericorditer dignaremur. Nos itaque volentes eamdem Beatricem, quae praefato monasterio utilis fore dicitur et cui de religionis zelo, nobilitate generis,a morum et vitae honestate aliisque virtutum meritis fide digna testimonia perhibentur, praerogativa prosequi gratiae specialis, discretioni tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus cum eadem Beatrice, si praedictae aetatis suae XXV annum excessit, quod huiusmodi defectu ac fel. rec. Bonifatii papae VIII praedecessoris nostri et quibuscumque constitutionibus contrariis nequaquam obstantibus in abbatissam eiusdem monasterii libere et licite, alias canonice, eligi valeat et assumi, auctoritate nostra dispenses. Datum Avinione VI idus iunii anno octavo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°509., pp.231-232
-
Reg. Vat. t. 194 (Clem. VI a. 8, l. 2), ep. 1004; Wadd. l. c. reg. pont. Clem. VI p. 2, n. 58. Cfr. huius op. t. V, n. 591 et 833 atque infra n. 1370.
1 -
(a) Utpote e ducibus Magnopolen. oriundae.