« bullarium-franciscanum-4887 »


Général

  •  
    Clément VI (1342-1352)

  •  
    Thomam de Brackemberg ord. Min. ecclesiae Leghlinen. (Leighlin in Hibernia) praeficit in episcopum.1

  •  
    1349, martii 20, Avinione.

  •  
    1349


  •  

    Dilecto filio Thomae de Brakembergh electo Leghlinen.

    Inter cetera, quae etc. Nuper siquidem ecclesia Leghlinen. per obitum bonae memoriae Guillelmi episcopi Leghlinen., qui apud sedem apostolicam diem clausit extremum, pastoris solatio destituta, nos ... ad provisionem ipsius ecclesiae ... intendentes, post deliberationem, quam de praeficiendo ipsi ecclesiae Leghlinen. personam utilem et fructuosam cum fratribus nostris habuimus diligentem, demum ad te ordinis fratrum Minorum professorem, in sacerdotio constitutum, cui de religionis zelo, litterarum scientia, spiritualium prudentia et temporalium providentia aliisque multiplicium virtutum meritis laudabilia perhibentur testimonia, direximus oculos nostrae mentis. Quibus omnibus debita meditatione pensatis de persona tua praefatae ecclesiae Leghlinen. de dictorum fratrum consilio auctoritate apostolica providemus teque illi praeficimus in episcopum et pastorem, curam et administrationem ipsius tibi tam in spiritualibus quam in temporalibus plenarie committendo etc. Datum Avinione XIII kalendas aprilis anno septimo.

    In eumdem modum archiepiscopo Dublinen., capitulo et vassallis ecclesiae Leghlinen., clero ac populo civ. et dioec. Leghlinen., Eduardo regi Angliae.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°492., pp.-226

  •  
    Reg. Vat. 188 (Clem. VI a. 7, l. 4, p. 1), ep. 166; Wadd. l. c. reg. pont. Clem. VI, p. 2, n. 49.

    1

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156800 (bullarium-franciscanum-4887), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/156800 (mise à jour : 26/01/2021).