« bullarium-franciscanum-4818 »


Général

  •  
    Clément VI (1342-1352)

  •  
    Antonium (ex ord. Min.) episcopum Gaietan et Ioannem electum Coronen., legatos apost. sedis ad Armenos missos, monet, ut de iis quae egerint, sibi scribant.1

  •  
    1347, septembris 24, Avinione.

  •  
    1347


  •  

    Venerabili fratri Antonio episcopo Gaietano et dilecto filio Ioanni electo Coronen., apostolicae sedis legatis.

    Quanto negotia fidei, ad quorum promotionem vos sub spe divini favoris ad Armeniae partes duximus hactenus destinandos, sunt amplius cordi nobis, tanto desideramus attentius, vos in commissae vobis legationis officio prosperari, ut eo, cuius in hac parte negotium agitis, actus vestros et opera dirigente ac efficaciam praestante sermoni, ex laboribus vestris fructus utiles et desiderati proveniant ad Dei et ecclesiae suae sanctae laudem et gloriam ac salutem fidelium animarum: propter quod summo studio cupimus de successibus vestris, utinam pro voto felicibus, per frequentes litteras effici certiores. Cum autem ad praedictas partes de mense martii proxime praeterito vos intellexerimus pervenisse nec ex tunc aliqua nova perceperimus, qualiter vobis in negotiis successerit memoratis, discretionem vestram attente requirimus et hortamur, divinae remunerationis obtentu vobis expressius iniungentes, quatenus ad promotionem utilem negotiorum huiusmodi tamquam viri diligentes et providi sollicite laborantes detis operam efficacem, quod omnes de partibus ipsis promotionis vestrae studio, gratia divina favente, tenebrae pellantur erroris et lumen resplendeat catholicae veritatis; qualiter hucusque profeceritis et posse proficere creditis, nobis distincte et particulariter describentes. Poteritis enim, quoties volueritis scribere, litteras vestras venerabili fratri nostro episcopo Paphen. in Cyprum transmittere, ut inde nobis huc per eum postmodum dirigantur. Datum Avinione VIII kalendas octobris anno sexto.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°423., p.201

  •  
    Reg. Vat. t. 141 (secr. Clem. VI a. 6), ep. 402; Wadd. l. c. ad a. 1347, n. 2. Cfr. supra n. 388. — Aliis litteris tertia die post datis S. P. Constantino regi Armeniae illos legatos recommendat. E quibus quidem litteris, quarum exemplar S. P. eisdem nuntiis mittit, apparet, eos, postquam ad partes Armeniae applicuerunt, ipsum summum pontificem hac de re certiorem reddidisse. Cfr. Wadd. l. c. n. 3 et Reg. Vat. t. 141, ep. 430). — Illum Antonium anno sequenti adhuc istius legationis munere fungentem morte abreptum esse constat.

    1

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156731 (bullarium-franciscanum-4818), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/156731 (mise à jour : 26/01/2021).