« bullarium-franciscanum-4811 »


Général

  •  
    Clément VI (1342-1352)

  •  
    Bartholomaeum de Cassino ord. Min. ecclesiae Folien. (in Asia minori) praeficit in episcopum.1

  •  
    1347, maii 14, Avinione.

  •  
    1347


  •  

    Dilecto filio Bartholomaeo de Cassino de Ianua electo Folien.

    Attenta meditatione pensantes etc. Nuper siquidem intellecto, quod ecclesia Folien. vacabat et tanto tempore vacaverat, quod eius provisio et ordinatio erat ad sedem apostolicam secundum generalis statuta concilii legitime devoluta, nos ... post deliberationem, quam cum fratribus nostris habuimus diligentem, demum ad te ordinis fratrum Minorum professorem, in sacerdotio constitutum, cui de religionis zelo, vitae munditia, litterarum scientia, honestate morum et aliis multiplicium virtutum meritis fide digna testimonia perhibentur, convertimus oculos nostrae mentis. Quibus omnibus diligenti meditatione pensatis, de persona tua eidem ecclesiae de dictorum fratrum consilio auctoritate apostolica providemus teque illi praeficimus in episcopum et pastorem, curam et administrationem ipsius tibi tam in spiritualibus quam in temporalibus plenarie committendo etc. Datum Avinione II idus maii anno quinto.

    In e. m. populo civ. et dioec. Folien.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°416., pp.198-199

  •  
    Reg. Vat. t. 173 (Clem. VI a. 5, l. 1), ep. 81; Wadd. l. c. reg. pont. Clem. VI, p. 1, n. 122.

    1

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156724 (bullarium-franciscanum-4811), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/156724 (mise à jour : 26/01/2021).