« bullarium-franciscanum-4807 »


Général

  •  
    Clément VI (1342-1352)

  •  
    Petro (Bertrandi sen.) tit. s. Clementis presb. card. concedit facultatem fundandi unum monasterium ord. s. Clarae in castro Annoniaci.1

  •  
    1347, aprilis 22, Avinione.

  •  
    1347


  •  

    Dilecto filio Petro tituli sancti Clementis presbytero cardinali.

    Attendentes, quam meritorium et quam omnipotenti Domino sit acceptum fundare coenobia, in quibus aeternus Pater maiestatis immensae devotis laudibus colitur sibique prudentes virgines, cupientes accensis lampadibus obviam ire sponso per innocentis vitae merita, devotum exhibeant famulatum, digna vota fidelium, quae circa id disponuntur, apostolico favore prosequimur et, ut optatum consequantur effectum, opportunum auxilium impertimur. Sane petitio tua nobis exhibita continebat, quod tu, cupiens terrena in caelestia et transitoria in aeterna felici commercio commutare, in castro Annoniaci Viennen. dioecesis, originis tuae loco, in fundo tuo proprio, sito infra parochiam ecclesiae beatae Mariae dicti loci de Annoniaco, in quo aliqua monasteria religiosarum mulierum alicuius ordinis non existunt, ad laudem et gloriam Dei et beatae Mariae matris eius nec non ad honorem et sub vocabulo beatae Clarae virginis et beati Francisci confessoris et divini cultus augmentum, unum monasterium cum ecclesia, domibus, claustro et ceteris necessariis officinis ad opus monialium Minorissarum seu sororum inclusarum ordinis sanctae Clarae, sub cura et regimine fratrum ordinis Minorum viventium, aedificari et construi facere illudque pro abbatissa et duodecim monialibus seu sororibus dicti ordinis eiusdem sanctae Clarae instituendis et collocandis, ibidem virtutum Domino perpetuo servituris, sufficienter dotare de bonis tuis, Deo favente, proponas. Quare nobis humiliter supplicasti, ut tibi faciendi praemissa concedere licentiam dignaremur. Nos igitur, salubre et laudabile tuum in hac parte propositum commendantes, huiusmodi tuis supplicationibus inclinati, tibi praedictum monasterium cum ecclesia, claustro, coemeterio, campanili et campana nec non domibus et aliis necessariis officinis ac in ipsa ecclesia altare seu altaria (unum, duo, tria et etiam plura) fundandi, construendi et aedificandi seu fundari, construi ac aedificari faciendi ipsumque monasterium de huiusmodi bonis tuis dotandi pro abbatissa et monialibus supradictis ac in eodem monasterio (postquam fundatum, constructum ac dotatum fuerit, ut praefertur) numerum et conventum unius abbatissae et duodecim monialium sive sororum dicti ordinis eiusdem sanctae Clarae sub cura et regimine dictorum fratrum instituendi et ordinandi (dioecesani loci et dilectorum filiorum prioris et canonicorum dictae ecclesiae beatae Mariae ordinis sancti Augustini, monasterio sancti Ruffi Valentin. eiusdem sancti Augustini ordinis immediate subiectae, ac alterius cuiuscumque licentia vel assensu minime requisitis) plenam tibi auctoritate apostolica tenore praesentium licentiam elargimur: [facultatem] ponendi et instituendi abbatissam et moniales sive sorores huiusmodi aliasque personas in eodem monasterio, postquam fundatum, constructum ac dotatum fuerit, sicut praemittitur, tam prima vice quam successive, quotiescumque abbatissae, monialium sive sororum et personarum huiusmodi loca quandocumque vacabunt, et patronatus iura tibi, quamdiu vitam duxeris in humanis, et post decessum tuum dilecto filio nostro Petro (Bertrandi iun., nepoti Petri tit. s. Clementis presb. card.) tituli sanctae Susannae presbytero cardinali, si eum supervivere tibi contingeret, quamdiu vixerit, auctoritate reservantes eadem, eisdemque abbatissae et monialibus sive sororibus in dicto monasterio sicut praedicitur instituendis et collocandis et aliis existentibus pro tempore in eodem, quod liceat eis perpetuo habere in ecclesia praefata altare sive altaria (unum, duo, tria et etiam plura) ac ad opus abbatissae, monialium seu sororum et aliarum personarum praedictarum infra septa dicti monasterii coemeterium consecrata, nihilominus concedentes, iure ecclesiae beatae Mariae praedictae ac alterius cuiuslibet in omnibus semper salvo, constitutionibus apostolicis ac statutis et consuetudinibus ordinum praedictorum contrariis non obstantibus quibuscumque.

    Ceterum cupientes, ut monasterium ipsum, postquam fundatum, constructum et dotatum ac in eo abbatissa et moniales seu sorores huiusmodi collocatae fuerint, spiritualiter et temporaliter auctore Domino suscipiat incrementum ac personae illius eo quietius ac liberius in tranquillitate mentis et corporis Altissimo famulentur, quo maioris libertatis gratia et favoris ab apostolica sede sint communitae, auctoritate praedicta tenore praesentium decernimus et volumus, quod praefatum monasterium, postquam fundatum, constructum et dotatum fuerit, ac abbatissa, moniales sive sorores ac ceterae personae praedictae in eo collocatae earumque posterae privilegiis, libertatibus, immunitatibus, indulgentiis, exemptionibus et gratiis omnibus et singulis, tam monasteriis, abbatissis et conventibus (monialibus Minorissis sive sororibus) et personis ceteris dicti ordinis eiusdem s. Clarae aut s. Damiani seu Minorissarum denominati quam etiam eisdem fratribus et ordini Minorum per nos et quoscumque praedecessores nostros Romanos pontifices sub quacumque verborum forma vel expressione concessis, eisdem abbatissae et conventui competentibus, perpetuo gaudeant ac eadem privilegia, exemptiones, libertates, immunitates, indulgentiae et gratiae ad ipsum fundandum monasterium (post fundationem, constructionem et dotationem ipsius et collocationem abbatissae et monialium seu sororum huiusmodi in eodem) et ad conventum et personas eiusdem pro tempore existentes ac res et bona ac iura eorum quomodolibet extendantur. Nulli ergo etc. Datum Avinione X kalendas maii anno quinto.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°412., pp.196-197

  •  
    Reg. Vat. t. 174 (Clem. VI a. 5, l. 1, p. 2), ep. 1204; Wadd. l. c. reg. pont. Clem. VI, p. 2, n. 5. Cfr. infra n. 723.

    1

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156720 (bullarium-franciscanum-4807), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/156720 (mise à jour : 26/01/2021).