« bullarium-franciscanum-4792 »


Général

  •  
    Clément VI (1342-1352)

  •  
    Manentem Francisci ord. Min. ecclesiae Montismaran. (Montemarano in partibus Neapolitanis) praeficit in episcopum.1

  •  
    1346, novembris 17, Avinione.

  •  
    1346


  •  

    Dilecto filio Manenti Francisci de Fabriano electo Montismaran.

    Pastoralis officii debitum etc. Nuper siquidem ecclesia Montismaran. vacante (pro eo, quod nos venerabilem fratrem nostrum Pontium Vican. tunc Montismaran. episcopum, apud sedem apostolicam constitutum, ... ad Vican. ecclesiam tunc vacantem duximus transferendum etc.) nos ... ad provisionem ipsius ecclesiae Montismaran. prosperam et felicem ... intendentes, post deliberationem, quam de praeficiendo eidem Montismaran. ecclesiae personam utilem ac etiam fructuosam ... cum fratribus nostris habuimus diligentem, demum ad te ordinis fratrum Minorum professorem, in sacerdotio constitutum, litterarum scientia, religionis zelo, honestate morum et vitae aliisque grandium virtutum meritis, prout ex testimoniis fide dignis accepimus, laudabiliter insignitum, direximus oculos mentis nostrae. Quibus omnibus attenta meditatione pensatis de persona tua praefatae Montismaran. ecclesiae de dictorum fratrum consilio auctoritate apostolica providemus teque illi praeficimus in episcopum et pastorem, curam et administrationem ipsius tibi in spiritualibus et temporalibus plenarie committendo etc. Datum Avinione XV kalendas decembris anno quinto.a

    In e. m. capitulo ecclesiae Montismaran., clero ac populo civ. et dioec. Montismaran., archiepiscopo Beneventan., Ioannae reginae Siciliae.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°397., p.192

  •  
    Reg. Vat. t. 177 (Clem. VI a. 5, l. 3), ep. 53; Wadd. l. c. reg. pont. Clem. VI, n. 134.

    1

  •  
    (a) Aliis litteris 15 martii 1347 datis (l. c. t. 176, f. 187, ep. 412) S. P. eidem Manenti, qui per Petrum ep. Praenestin. munus consecrationis iam recepit, facultatem ad suam ecclesiam accedendi concedit.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156705 (bullarium-franciscanum-4792), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/156705 (mise à jour : 26/01/2021).