Général
-
Clément VI (1342-1352)
-
Abbatissae et monialibus mon. de Moncello ord. s. Clarae dioec. Belvacen. indulget, ut duas vel plures ancillas infra clausuram introducere possint ad ipsis serviendum in casu infirmitatis; ut ad receptionem alicuius monialis ultra certum numerum taxatum minime possint compelli; ut petere et exigere possint illud, quod ipsis iure successionis vel patrimonii cessionis aut donationis cuiuslibet debetur, ac si in saeculo remansissent; ut a suis confessoribus absolvi possint a commissis, nisi talia fuerint, propter quae sedes apostolica sit consulenda; ut illae moniales ex ipsis, quae sunt senio confractae, a dicendo horas sint liberae; ut ipsarum confessores eis administrare valeant ecclesiastica sacramenta; ut confessor reginae Franciae, qui professor ordinis fratrum Min. existens pro tempore fuerit (cfr. infra n. 313), ipsarum prior visitator, corrector, reformator existat; ut possint uti et gaudere omnibus privilegiis, exemptionibus, libertatibus monasterio de Longocampo ord. s. Clarae dioec. Parisien. concessis; insuper concedit eis ius praesentandi personas idoneas ad cappellanias in ipsarum monasterio fundatas vel fundandas et declarat, eas posse ad sepulturam recipere corpora eorum, qui apud ipsas illam elegerint, et ad solvendas decimas de terris suis aut procurationes pedagiave minime teneri.1
-
1345, maii 3, apud Villam novam.
-
1345
-
Dilectis in Christo filiabus ‥ abbatissae et conventui mon. de Moncello ord. s. Clarae Belvacen. dioec.
Speciali gratia et favore etc. Datum apud Villam novam Avinionen. dioec. V nonas maii anno tertio.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°312., p.160
-
Reg. Vat. t. 165 (Clem. VI a. 3, l. 2, p. 2), f. 253, epp. 771-780 et 794. Cfr. supra n. 311 et infra n. 415.
1
Informations
Acte
bullarium-franciscanum
admin
(IRHT), dans
Bullarium Franciscanum
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156616 (bullarium-franciscanum-4703), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/156616 (mise à jour : 26/01/2021).