Général
-
Clément VI (1342-1352)
-
Nicolaum de Interamna ord. Min. poenitentiarium minorem in Urbe constituit.1
-
1343, maii 5, Avinione.
-
1343
-
Dilecto filio Nicolao de Interampna ordinis fratrum Minorum, poenitentiario nostro in Urbe.
De religionis sinceritate, litterarum scientia, morum gravitate, prudentia spiritualium et aliis multiplicibus virtutum et probitatis meritis, quibus personam tuam fidedignis testimoniis fore conspicimus insignitam, plenam in Domino fiduciam obtinentes, te in poenitentiarium nostrum in Urbe in locum quondam Andreae de Amelia dicti ordinis et poenitentiarii nostri in eadem Urbe, qui pridem in partibus illis decessit, constituimus et etiam surrogamus, tibi tenore praesentium committentes, ut huiusmodi officium poenitentiariae in eadem Urbe, sicut alii nostri in Urbe ipsa poenitentiarii illud ibidem gerere et exercere consueverunt, diligenter et fideliter exequaris. Volumus autem, quod tu, priusquam dictum officium incipias exercere, in manibus venerabilis fratris nostri Raymundi episcopi Reatini, nostri in dicta Urbe vicarii, de huiusmodi officio fideliter exercendo praestes corporaliter iuramentum iuxta formam praesentibus annotatam, quae talis est etc. Datum Avinione III nonas maii anno primo.a
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°199., p.123
-
Reg. Vat. ser. Avin. t. 67 (Clem. VI a. 1, p. 12), f. 273, ep. 431.
1 -
(a) Aliis litteris eodem die datis S. P. supradictum episcopum Reatin. illud iuramentum ab eodem fr. Nicolao recipere iubet (l. c. ep. 432).