Général
-
Clément VI (1342-1352)
-
Eidem vicario generali concedit facultatem mittendi fratres tam ad Parisiense quam ad alia studia generalia.1
-
1343, maii 5, Avinione.
-
1343
-
Eidem.
Sinceritas tuae devotionis exposcit, ut petitionibus tuis, quantum cum Deo possumus, favorabiliter annuamus. Hinc est, quod nos tuis supplicationibus inclinati, quod durante vicariatu ordinis fratrum Minorum per nos tibi commisso studentes dicti ordinis iudicio tuae conscientiae sufficientes tam Parisius quam ad alia generalia studia ad studendum libere destinare valeas, sicut ante constitutionem fel. rec. Benedicti papae XII praedecessoris nostri in contrarium editama id facere poterat generalis minister ordinis antedicti, devotioni tuae tenore praesentium indulgemus. Nulli ergo etc. Datum ut supra [Avinione III nonas maii anno primo].b
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°198., pp.-123
-
Reg. Vat. ser. Avin. t. 67 (Clem. VI a. 1, p. 12), f. 272, ep. 428. Cfr. infra n. 247.
1 -
(a) Cfr. supra p. 30-32.
-
(b) In constitutionibus a Geraldo Odonis ministro generali ord. Min. (1329-1342) editis quoad studium Parisiense haec leguntur: « Ad studium Parisius nullus frater mitti possit, nisi prius legerit ordinarie physicam, logicam et theologiam; nec electio huiusmodi valeat, nisi electus ad ipsum studium ire debeat infra IX menses. » In constitutionibus provincialibus provinciae s. Francisci c. a. 1340 factis legimus: « Studentes mittendi Parisius et ad alia studia generalia de custodiis alternatim ordinarie transmittantur. Item fratres de studiis redeuntes teneantur portare secum testimoniales litteras de promotionibus tam praedicationum quam confessionum, quas in studiorum suorum provinciis habuerunt. Item lectores, qui de Parisius revocantur, legant duobus annis ad minus, antequam ad praelationis vel diffinitionis officium assumantur. » In capitulo provinciali eiusdem provinciae s. Franc. 30 maii 1341 celebrato ordinavit minister provincialis cum capituli consilio et assensu, quod de studentibus euntibus Parisius servaretur hic ordo: custodia Assisien., Narnien., Montanorum, Perusina, Eugubina, Vallis Spoletanae, Tudertina, Regni, Castelli; item, si electus ad studium Parisien. moreretur vel legitime impediretur ante recessum de provincia (cuius recessus tempus sit ante Pascha Resurr. post electionem ipsam), pro illa custodia alius eligeretur, ita tamen, quod custodia sequens nihil perderet; alias, si post dictum tempus electus moreretur vel impediretur, succederet custodia debita secundum ordinem praescriptum. — Tunc temporis adhuc non erat in oblivione obruta illa ordinatio capituli generalis Mediolani a. 1285 celebrati: « Placet capitulo generali, quod provincia Franciae habeat bacallarium pro legendis sententiis Parisius anno tertio, et duobus annis successive de provinciis Ordinis; et similiter de promovendis ad magisterium (prov. Franciae) habeat tertium et duo sint de reliquis provinciis Ordinis, et hoc successive in magistris et bacallariis procedatur: ita tamen, quod propter hanc ordinationem nullus promoveatur insufficiens ad officia supradicta, nec praeiudicetur potestati generalis ministri, quin in promovendis ad bacallarium et ad magisterium possit etiam praeferre unum alteri, sicut Ordini viderit expedire. » Cfr. Chart. Univ. Paris. II, 519, n. 1053.
Informations
Acte
bullarium-franciscanum
admin
(IRHT), dans
Bullarium Franciscanum
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156500 (bullarium-franciscanum-4587), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/156500 (mise à jour : 26/01/2021).