Général
-
Benoît XII (1334-1342)
-
Respondet ministro generali ord. Min. ad litteras, quibus ab eo de ipsius colloquio cum bano Bosniae super haereticis ex ipso principatu expellendis certior factus erat.1
-
1340, februarii 28, Avinione.
-
1340
-
Dilecto filio Gerardo ministro generali ordinis fratrum Minorum.
Recepimus litteras tuas continentes, quod tu ad inductionem carissimi in Christo filii nostri Caroli regis Hungariae illustris ad praesentiam nobilis viri Stephani bani Bosnen. te personaliter contulisti quodque idem banus tibi obviam occurrens in via te honoranter recepit et a te verba catholicae veritatis et salutis libenter audivit tibique aperuit propositi sui votum, per quod evidentius cognovisti, quod bonam voluntatem gerit ad extirpandum de principatu Bosnensi cunctos haereticos degentes ibidem, dummodo nos et sedes apostolica et idem rex Hungariae sibi super his favorabiliter assistamus, quorum favorem sibi opportunum aestimat propter schismaticos, quos habet suae terrae vicinos, quorum schismaticorum auxilium dicti haeretici invocarent, si se de terra praedicta cognoscerent extirpandos. Ecce igitur eumdem banum per nostras litteras speciales rogamus, monemus et hortamur attente, ut prudenter attendens, quam periculosum sibi et heredibus suis possit existere, si in dicto principatu sic palam et secure haeretici commorentur, laudabile propositum suum, quod, sicut per litteras tuas percepimus, de dictis haereticis extirpandis de principatu praedicto concepit, viriliter et invariabiliter prosequatur: informaturus nos per nuncios suos, si forte dictos nuncios ad sedem apostolicam mittere eum continget, quaecumque cognoverit per nos et sedem praedictam in exterminium dictorum haereticorum de principatu praedicto et in favorem fidei facienda, quia nos ac sedes praedicta eidem bano super his, prout expediens fuerit, annuente Domino assistemus et tam praefatum regem Hungariae quam alios Christi fideles nec non universitates et singulares personas vicinorum locorum ad assistendum eidem bano super extirpatione dictorum haereticorum per apostolicas litteras et nuncios inducemus. Huiusmodi autem litteras nostras tam praefato regi Hungariae quam eidem bano super his directas dilecto filio Petro de Strata procuratori generali in Romana curia ordinis tui fecimus assignari tibi per eius nuncium transmittendas, quas quidem litteras, cum ipsas receperis, dicti regi et bano facias destinari.a Datum Avinione II kalendas martii anno sexto.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°120., p.75
-
Reg. Vat. t. 135 (secr. Ben. XII a. 6), ep. 32; Wadd. l. c. ad a. 1340 n. 8. Cfr. supra n. 65. Geraldus enim minister generalis ord. Min. exeunte anno 1339 vel ineunte anno 1340 a Carolo rege Hungariae inductus in Bosniam se contulit, ut cum Stephano, ipsius terrae principe seu bano, de haereticis ab eadem expellendis tractaret. Permansit ibidem per aliquod tempus non solum magno rei catholicae sed etiam rei Minoriticae incremento. Evocatis enim multis sui ordinis fratribus nonnulla extruxit ad ipsorum usum per universam Bosniam habitacula, quae primo in vicariam et postmodum in provinciam integram coaluere. Illi vicariae primus vicarius praefectus est Peregrinus de Saxonia, postmodum in episcopum Bosnen. promotus. Cfr. Chron. XXIV Generalium (Anal. Francisc. III, 529) atque infra n. 273 et 486.
1 -
(a) Illas litteras, quarum sensus iam supra patefactus est, legas apud Wadd. l. c. n. 7 et 9. Litteris autem Carolo regi Hungariae missis haec monita sunt addita: « Cum itaque, fili, ad magnam gloriam tuam et securitatem regni tui cedere dignoscatur, si de praefata terra Bosnensi dicti haeretici tuo ad hoc suffragante praesidio extirpentur, serenitatem regiam rogamus, requirimus et hortamur attente, tibi in remissionem peccaminum iniungentes, quatenus divinae retributionis intuitu et requisitionis apostolicae interventu eidem bano omnibus modis, viis et studiis, ac consiliis et auxiliis opportunis, quibus melius cognoveris expedire, prudenter et potenter assistas, ut idem banus de terra praefata possit evellere praefatam iam antiquam in ea contagionem haereticae pravitatis et in ipsam reducere divinum cultum et ecclesias exinde destructas in statum pristinum ad laudem divini nominis restaurare, ita quod exinde praemium consequaris retributionis aeternae et regno tuo ex reductione dictae terrae ad lucem catholicae veritatis praepares et impendas pacis et securitatis augmentum. Datum Avinione II kalendas martii pontificatus nostri anno sexto. »