Général
-
Benoît XII (1334-1342)
-
Nicolaum Zucii ord. Min. ecclesiae Assisinat. praeficit in episcopum.1
-
1339, martii 15, Avinione.
-
1339
-
Dilecto filio Nicolao Zucii de Assisioa electo Assisinaten.
Regimini universalis ecclesiae etc. Nuper siquidem vacante ecclesia Assisinaten. ad eamdem Romanam ecclesiam nullo medio pertinente (pro eo quod venerabilem fratrem nostrum Pastorem archiepiscopum Ebredunen. tunc episcopum Assisinaten. apud sedem apostolicam constitutum a vinculo, quo tenebatur eidem Assisinaten. ecclesiae, cui tunc praeerat, de fratrum nostrorum consilio et apostolicae plenitudine potestatis absolventes ipsum ad Ebredunen. ecclesiam tunc vacantem duximus transferendum, praeficiendo eum eidem Ebredunen. ecclesiae in archiepiscopum et pastorem)b nos attendentes, quod nullus praeter nos de ipsius ecclesiae Assisinaten. ordinatione se hac vice intromittere potest, ... ac ad provisionem ipsius ecclesiae Assisinaten. celerem et felicem, ne longae vacationis prematur incommodis, paternis et sollicitis studiis intendentes ac cupientes talem ipsi Assisinaten. ecclesiae praeesse personam, quae sciat, velit et possit eam in suis manutenere iuribus ac etiam adaugere: post deliberationem, quam super his cum fratribus nostris habuimus diligentem, demum ad te ordinis fratrum Minorum professorem, in sacerdotio constitutum, litterarum scientia praeditum, vitae ac morum honestate decorum, in spiritualibus providum et in temporalibus circumspectum et aliis multiplicium virtutum meritis, prout ex testimoniis fide dignis accepimus, insignitum, direximus oculos nostrae mentis. Quibus omnibus debita meditatione pensatis de persona tua nobis et eisdem fratribus nostris ob tuorum exigentiam meritorum accepta praefatae Assisinaten. ecclesiae providemus teque illi praeficimus in episcopum et pastorem, curam et administrationem ipsius Assisinaten. ecclesiae tibi in spiritualibus et temporalibus committendo etc. Datum Avinione, idibus martii, anno quinto.c
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°108., p.69
-
Reg. Vat. t. 127 (Ben. XII a. 5), ep. 184; Wadd. l. c. reg. pont. Ben. XII n. 35.
1 -
(a) Cfr. supra n. 75, p. 52, not. 1 et infra n. 130.
-
(b) Cfr. supra n. 105.
-
(c) In e. m. capitulo ecclesiae Assisinat. ac clero et populo civ. et dioec. Assisinat. — Die 10 maii 1339 S. P. venerabili fratri Nicolao episcopo Assisinat. haec scribit: « Pridem Assisinat. ecclesia solatio destituta pastoris, nos ad personam tuam claris virtutum titulis insignitam nostrae mentis aciem dirigentes te de fratrum nostrorum consilio eidem Assisinat. ecclesiae in episcopum praefecimus et pastorem etc. Cum autem postmodum per venerabilem fratrem nostrum Matthaeum episcopum Sabinen. tibi fecerimus munus consecrationis impendi, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus apostolicae sedis beneplacitis te conformans et ad praedictam ecclesiam Assisinat. cum nostrae benedictionis gratia te personaliter conferens sic te in administratione ipsius diligenter et solicite gerere studeas, ut utilis administratoris industriae non immerito gaudeat se commissam ac famae laudibilis tuae odor ex tuis probabilibus actibus latius diffundatur et praeter retributionis aeternae praemium nostrae benevolentiae gratiam et favorem exinde uberius consequaris. Datum Avinione, VI idus maii, anno quinto ». L. c. ep. 417. Iam die 15 apr. 1339 S. P. eidem Nicolao adhuc electo Assisinat. episcopos Nucerin., Fulginaten., Camerinen. concessit conservatores contra occupatores bonorum ecclesiae Assisinat. (l. c. ep. 419) et die 21 maii 1339, volens, quod civitas Assisinat., quae interdicto ecclesiastico supposita est (eo quod nondum restitutae erant res ex thesauro eccl. Rom. apud fratres Min. Assis. deposito olim ablatae, cfr. huius op. t. V n. 442), in ipsius ad eccl. Assisin. primo iucundo adventu gaudium percipiat spiritualem, eiusdem episcopi supplicationibus inclinatus, per duos menses a die, quo prima vice civitatem ipsam intraverit, computandos interdictum huiusmodi de speciali gratia suspendit (l. c. ep. 460), die autem 28 maii 1339 eidem episcopo facultatem concedit omnino relaxandi illud interdictum, si civitas Assis. pro emenda et satisfactione excessuum contra sedem apost. commissorum certam pecuniae summam solverit (l. c. ep. 347). Cfr. supra n. 95.