Général
-
Benoît XII (1334-1342)
-
Eosdem fratres archiepiscopo Cambalien. commendat.1
-
1338, novembris 13, Avinione.
-
1338
-
Venerabili fratri [Nicolao]a archiepiscopo Cambalien.
Etsi pastoralis officii debitum, quo nobis cura universalis gregis Dominici noscitur imminere, pulsare non desinat iugiter mentem nostram, ut circa corroborationem et exaltationem fidei catholicae, sine qua non est alicui gratia neque salus, ubique studia sollicitudinis nostrae dirigere satagamus; quia tamen in partibus imperii Tartarorum, in quibus constituta est archiepiscopalis sedes tua, sunt multi credentes ut accepimus eiusdem claritate fidei per divinam gratiam illustrati et innumerabiles alii non credentes, quos ovili Dominico, ut eripiantur de mortis aeternae faucibus, cupimus sociari, et pro tantae messis multitudine colligenda et in horrea Dominica inferenda sint, sicut fertur, in partibus ipsis tecum cooperantes et laborantes operarii pauci: Nos, magnifici principis ‥ imperatoris imperatorum omnium Tartarorum instantiis et principum Alanorum fidelium precibus excitati, ad ipsos et partes praedictas nostros certos obtulimus nuncios destinare. Et ecce, frater, quod dilectos filios Nicolaum Boneti sacrae theologiae professorem, Nicolaum de Molano, Iohannem de Florentia et Gregorium de Ungaria ordinis fratrum Minorum, viros utique caritate, ut credimus, fervidos et sanctarum scripturarum doctrina peritos ac ad lucrifaciendas animas Domino zelo sincero ferventes, ad partes destinamus easdem, quos tuae fraternitatis benivolentiae, ut eos tractes favorabiliter et dirigas caritative ac salubriter, propensius commendamus. Dat. Avinione idibus novembris anno quarto.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°98., p.66
-
Reg. Vat. t. 133 (secr. Ben. XII a. 4), ep. 379.
1 -
(a) Cfr. supra n. 93.