« bullarium-franciscanum-4481 »


Général

  •  
    Benoît XII (1334-1342)

  •  
    Fratres Min. Assisinat. monet, ut nuntio suo, quem pro quaerendis certis libris ad thesaurum ecclesiae Rom. apud ipsos conservatum pertinentibus ad partes illas destinat, pareant et assistant.1

  •  
    1338, octobris 30, Avinione.

  •  
    1338


  •  

    Dilectis filiis ‥ custodi, ‥ guardiano et conventui fratrum ord. Min. Assisinat.

    Cum nos dilectum filium magistrum Ioannem de Amelio, archidiaconum Foroiulien., clericum camerae nostrae, pro perquirendis, eligendis et recipiendis de thesauro ecclesiae Romanae, qui apud domum vestram conservatur, certis privilegiis, registris, libris et scripturis, quibus pro eiusdem ecclesiae incumbentibus negotiis egemus praesentialiter, ad partes illas providerimus destinandum, universitati vestrae per apostolica scripta mandamus, quatinus eidem mag. Ioanni super hiis, prout vos requirendos duxerit, pareatis, assistatis et praestetis consilium et favorem taliter, quod nos devotionem vestram exinde commendare merito valeamus. Datum Avinione, III kal. novembris, anno quarto.a


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°95., p.62

  •  
    Reg. Vat. t. 133 (secr. Bened. XII a. 4), f. 113, ep. 301; cfr. ep. 353-360 et 362.

    1

  •  
    (a) Cfr. infra n. 99 et 129 atque huius op. t. V, n. 563, 651, 723.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156394 (bullarium-franciscanum-4481), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/156394 (mise à jour : 26/01/2021).