« bullarium-franciscanum-4414 »


Général

  •  
    Benoît XII (1334-1342)

  •  
    Ecclesiam Clariss. de Moncellis visitantibus indulgentias elargitur.1

  •  
    1336, iunii 17, Avinione.

  •  
    1336


  •  

    Universis Christifidelibus praesentes litteras inspecturis.

    Splendor paternae gloriae etc. Cum igitur, sicut accepimus, carissimi in Christo filii nostri Philippus rex et Iohanna regina Franciae illustres devotione ducti monasterium sororum de Moncellis iuxta Pontem s. Maxentiae ordinis s. Clarae Belvacensis dioecesis, ubi institutae sunt abbatissa et conventus sororum Deo devote famulantium, ... fundaverint et dotaverint: nos cupientes, ut ecclesia ipsius monasterii eo libentius ab eiusdem fidelibus congruis honoribus frequentetur, quo per hoc Christi fideles potiori dono coelestis gratiae senserint se refectos, de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi, omnibus vere poenitentibus et confessis, qui dictam ecclesiam ipsius monasterii in singulis quatuor festivitatibus principalibus b. Mariae Virginis gloriosae devote visitaverint annuatim, centum dies de iniunctis eis poenitentiis, singulis videlicet festivitatum ipsarum diebus, quibus ecclesiam ipsam visitaverint, ut praefertur, misericorditer relaxamus. Datum Avinione XV kal. iulii anno secundo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°28., pp.-18

  •  
    Reg. Vat. t. 121 (Ben. XII a. 2, p. 1), comm. ep. 294. Cfr. supra n. 4.

    1

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156327 (bullarium-franciscanum-4414), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/156327 (mise à jour : 26/01/2021).