« bullarium-franciscanum-4412 »


Général

  •  
    Benoît XII (1334-1342)

  •  
    Archiepiscopo Ebredunen., sedis apost. nuntio in partibus Italiae, mandat, ut super excessibus per inquisitores haer. prav. provinciae s. Francisci (ord. Min.) commissis inquirens studeat iustitiae debitum exhibere.1

  •  
    1336, maii 31, Avinione.

  •  
    1336


  •  

    Eidem archiepiscopo [Ebredunen.,a apost. sedis nuntio].

    Cum fidei negotium, quod ubique prosperari cupimus, pure sine fraude ac pravitate qualibet per illos, quibus committitur, sit tractandum, intellexerimusque, quod quidam inquisitores haereticae pravitatis in provincia s. Francisci auctoritate apostolica deputati aliqua, quae puritati eiusdem negotii et utilitati fidei animarumque saluti sunt obvia et nonnullis personis partium illarum non parum praeiudicialia, imprudenter et impudenter commiserunt hactenus et committunt: Nos tolerare ulterius talia, si veritas suffragetur relatibus, non volentes, fraternitati tuae, de qua fiduciam gerimus in Domino specialem, per apostolica scripta committimus et mandamus, quatenus vocatis evocandis super praemissis et ea quomodolibet tangentibus (de plano, simpliciter, sine strepitu et figura iudicii) veritatem inquirens iustitiae debitum studeas exhibere, illos inquisitores, quos culpabiles repereris in hac parte, auctoritate nostra suspendendo ab eodem officio vel etiam, sicut ratione praevia faciendum cognoveris, amovendo et alium vel alios idoneos loco illius vel illorum, quem vel quos suspenderis vel amoveris, hac vice subrogando etc. Dat. ut supra [Avinione II kal. iunii anno secundo].


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°26., p.17

  •  
    Reg. Vat. tom. 131 (secr. Ben. XII a. 2), ep. 127.

    1

  •  
    (a) Bertrando de Deucio; v. infra n. 29, 33-36, 43, 105.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156325 (bullarium-franciscanum-4412), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/156325 (mise à jour : 26/01/2021).