Général
-
Benoît XII (1334-1342)
-
Regi Bohemiae scribit, se Petrum de Naczeracz ord. Min. inquisitorem haer. prav. in civitate ac dioecesi Olomucen. instituisse, eumque monet, ut ipsi inquisitori regalis favoris praesidium atque opportunum auxilium impendat.1
-
1335, augusti 22, apud Pontem Sorgiae.
-
1335
-
Carissimo in Christo filio Ioanni regi Boemiae illustri.
Potentiae saecularis et praesertim catholicorum regum et principum, cuiuscumque sint praeeminentiae, dignitatis aut status, materialis gladius in fulcimentum ecclesiasticae potestatis institutus existit tam divinitus quam humanitus, provisione videlicet canonica et civili, ut, qui iudicium vel censuram ecclesiasticam damnabiliter vilipendunt, per brachii temporalis auxilium potentialiter compellantur. Est ergo exerendus promptius ipse gladius et vigorosius exercendus contra quoslibet hostes crucis Dominicae ac non minus sed potius contra haereticos, credentes, fautores, defensores et receptatores eorum, qui maiestatem aeternam periculosius offendere non expavent. Nos itaque cupientes fervide ac opem et operam sollicite impendentes, ut tales pestiferi homines, qui ad gremium sanctae matris ecclesiae redire noluerint, proscribantur ubique de agro Domini et etiam desolationis ultimatae opprobrio confundantur auctoritate sonora, tam per nos quam per alios viros prudentes et orthodoxae fidei zelatores vigilis speculatoris ministerium iugiter exercemus, ut contra huiusmodi execrabiles homines per orbis climata, in quibus Christiani nominis cultus viget, non desit indago diligens nec desistat. Huiusmodi namque provisionis cautelam in regno tuo, Christianitatis titulo insignito, adhibere volentes, ne latens in eo pestis haeretica cum vulpinae sagacitatis astutia serpere valeat et contagium errorum iacere in simplices animas fidelium aliorum, ac de dilecti filii Petri de Naczeracz ordinis fratrum Minorum prudentiae industria et de ipsius fervore devotionis et fidei, de quibus nobis a fide dignis (etiam dicti ordinis) laudabile testimonium perhibetur, plenam in Domino fiduciam obtinentes, eum elegimus ad huiusmodi sollicitudinis curam laborisque sarcinam tam necessarias quam salubres ad honorem Dei et exaltationem fidei praelibatae specialiter supportandas et debite ac prout tanti negotii arduitas exigit exequendas sollicite ac prudenter, dictumque Petrum inquisitorem haereseos in civitate et dioecesi Olomucen. per nostras litteras duximus deputandum, qui iuxta instituta canonica super his promulgata, clero et populo auctoritate apostolica convocatis, generalem praedicationem in dictis civitate ac dioecesi, ubi et quotiens expedire viderit, faciens, inquisitionis officium contra labem haereticae pravitatis ferventer et fideliter, prout ei Deus dederit, exequatur contra haereticos, credentes, fautores, defensores et receptatores eorum secundum instituta huiusmodi auctoritate praefata nihilominus processurus; et si aliqui, haeretica perfidia penitus abiurata, redire voluerint ad ecclesiae unitatem, ipsis iuxta formam ecclesiae ac secundum instituta huiusmodi beneficium absolutionis impendat ac iniungat eis, quae secundum dicta instituta sunt talibus iniungenda. Ideoque magnificentiam regiam rogamus, monemus et hortamur attente in remissionem tibi peccaminum iniungentes, quatenus eumdem inquisitorem pro divina et apostolicae sedis ac nostra reverentia benigne recipias et honeste pertractes, eidem in iis regalis favoris praesidium et opportunum auxilium taliter impendendo, quod ipse inquisitionis huiusmodi officium sibi commissum exequi valeat inconcusse, nosque sinceritatis tuae zelum possimus in Domino amplis laudibus commendare, ac tu exinde perenne bonum, quod suis fidelibus divina clementia pollicetur, ad regis regum coelestis laudem et gloriam, animae tuae salutem ac regni eiusdem exaltationem digne consequi merearis. Datum apud Pontemsorgiae Avinion. dioecesis XI kal. septembris anno primo.a
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°15., p.12
-
Reg. Vat. t. 119 (Ben. XII a. 1, p. 1), ep. 764; Wadd. l. c. ad a. 1335, n. 4; Rayn. ann. eccl. ad a. 1335, n. 61 et 62. Litterae, quibus S. P. fratrem Petrum praedictum inquisitorem instituit (l. c. ep. 769), similes omnino sunt illis, quibus iam Ioannes XXII in eodem regno Bohemiae inquisitores instituerat (cfr. huius op. t. V, n. 321). Eodem ferme tenore verborum S. P. ad episcopum Olomucen. universosque ecclesiarum praelatos in civ. et dioec. Olomucen. constitutos scribit (l. c. ep. 763). Eodem tempore praeter illum Petrum Gallus de Novo Castro ord. Praed. inquisitor haer. prav. in istis partibus institutus est (l. c. ep. 740-743). De industria, quam hi inquisitores in exequendo officio sibi commisso adhibebant, cfr. tractatum, quem H. Haupt in periodico Zeitschrift für Kirchengeschichte XIV, 1 sequ. publicavit.
1 -
(a) Eo tempore apud Pontem Sorgiae una cum S. P. nonnulli magistri theol. morabantur ad ventilandam quaestionem de visione beatifica (cfr. huius op. t. V n. 1021 et 1031). Die enim 4 oct. 1335 in camera apostolica computus factus est de vadiis mandante S. P. in Ponte Sorgiae a die 4 mensis iulii usque ad 4 mensis septembris 1335 solutis his magistris in theologia in dicto loco super quaestione de visione Dei tractantibus, videlicet: Ioanni de Quolibet (Anfredi ord. Praed.) inquisitori Pictaviae, Geraldo Othonis ministro (generali) Minorum, Pastori (de Serrescuderio ord. Min.), Galtero (de Chatun ord. Min.), Galtero Burley), (Henrico de Semons ord. Min.) ministro Franciae, Edmundo (Manescalli sive Marescalli ord. Min., Anglico), Thomae (de Fabriano ord. Er. s. Aug.), Ricardo (de Mesnilio, nisi forsan agatur de Ricardo Chassam ord. Min., qui 17 iul. 1333 a Ioanne XXII ad partes Angliae pro negotiis et libris missus erat), Gaufrido (Grandfeldio ord. Er. s. Aug.), Pagano (ord. Er. s. Aug.), Rogerio (Glactono ord. Er. s. Aug.?), (Ioanni ord. Carm.) episcopo Terralbensi, (Andreae Eleemosynae ord. Er. s. Aug.) episcopo Coronensi, Roberto (de Bardis) de Florentia et Bernardo Oliverii (ord. Er. s. Aug.). Cfr. Chart. Univ. Paris. II, 453, n. 995.