Général
-
Benoît XII (1334-1342)
-
Cancellarium ecclesiae Tolosanae redarguit, quod Geraldo Pasquerii ord. Min. magisterium in theologia tribuerat, cum hoc in studio Tolosano non consueverit fieri.1
-
1335, augusti 12, apud Pontem Sorgiae.
-
1335
-
Dilecto filio [Ioanni de Castronovo] cancellario ecclesiae Tolosanae.
Sicut facultas sacrae paginae etc. Intelleximus siquidem, quod, licet in studio Tolosano non consueverit hactenus honor magistralis in facultate supradicta impendi, nec ibidem habeatur copia magistrorum in facultate ipsa: tu tamen dilectum filium Geraldum Pesquerii ordinis fratrum Minorum pridem in eodem studio ad honorem huiusmodi (nescimus, quo ductus consilio) promovisti de facto. Haec igitur grata ex causis praemissis merito non habentes, discretioni tuae per apostolica scripta mandamus et inhibemus expresse, ne ulterius quoad dictum Geraldum vel aliqua promotionem ipsius praedictam tangentia nec ad licentiandum seu promovendum aliquem alium deinceps in eodem studio ad magisterii honorem in facultate praedicta praesumas procedere absque nostra et apostolicae sedis licentia speciali. Dat. apud Pontem Sorgiae Avinionen. dioecesis, II idus augusti, anno primo.a
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°14., pp.-12
-
Reg. Vat. t. 130 (secr. Ben. XII a. 1), ep. 492.
1 -
(a) Ad quas litteras cancellarius supradictus respondit, licentiam magisterii praedicti memorato Geraldo se tribuisse auctoritate privilegiorum studio Tolosano per Romanos pontifices hactenus concessorum, de quibus sedem apostolicam informare se paratum esse declaravit. Quare Ben. XII litteris die 11 sept. 1335 datis (l. c. ep. 509) ei mandavit, quatenus infra viginti dierum spatium apostolico conspectui se personaliter praesentaret, ipsum S. P. informaturus de dictis privilegiis. - Ut haec intelligantur, sciendum est, in capitulo generali ord. Min. Barcinonae a. 1313 celebrato « super privilegio concesso universitati Tolosae, quod videlicet ibi de cetero vigeret generale studium theologiae », tale statutum esse conditum: « Concedit generale capitulum, quod, si absque scandalo vitari non poterit, in conventu Tolosano ponantur de provisione aut de conscientia generalis ministri bacchallarii praesentandi et promovendi ibidem ad magisterium. Qui generalis attendat, ne per multiplicationem vel insufficientiam promovendorum huiusmodi facultas theologica contemnatur ». Cfr. Chron. XXIV general. ord. Min. in Anal. Franc. III, 468. — A. 1345 adhuc in studio Tolosano non promovebatur in theol. facultate nisi auctoritate apostolica (v. infra n. 105). Cfr. Chart. Univ. Paris. II, 452 n. 994.