« bullarium-franciscanum-4397 »


Général

  •  
    Benoît XII (1334-1342)

  •  
    Inquisitores haer. prav. in marchia Anconitana et quibusdam aliis provinciis constitutos contra Fraticellos seu Fratres de paupere vita procedere iubet.1

  •  
    1335, iulii 9, apud Pontem Sorgiae.

  •  
    1335


  •  

    Dilecto filio inquisitori haereticae pravitatis in marchia Anconitana auctoritate apostolica deputato.

    Licet dudum secta illa pestifera, quae Fraticellorum seu Fratrum de paupere vita dicebatur vulgariter, reprobata et damnata perpetuaeque prohibitioni subiecta fuerit per sedis apostolicae providentiam circumspectam, nonnulli tamen perniciosi homines et perversi se Fraticellos seu Fratres de paupere vita nominantes sub habitu, quem gestare ante reprobationem praedictam solebant homines dictae sectae, in marchia Anconitana suas iniquas et damnatas congregationes, sicut habet multorum assertio, faciunt ac periculosos et detestandos errores et haereses ibidem disseminant et, ut ex illis sinceritatem fidelium possint inficere ac corrumpere, illos dogmatizare praesumunt, sub ovina pelle (ad decipiendum citius) vulpinam qua utuntur astutiam abscondentes. Nos igitur tam periculosam et praesumptuosam ipsorum audaciam refraenari et corrigi ac praedictos et quosdam alios errores et haereses extirpari de medio fidelium cupientes, discretioni tuae per apostolica scripta in virtute sanctae obedientiae districtius iniungendo mandamus, quatenus inquisitoris commissum tibi officium diligenter et fideliter super his et aliis exequens et exercens de praedictis nequam hominibus eorumque complicibus, receptatoribus, defensoribus et fautoribus ac eorum et cuiuslibet ipsorum in hac parte criminibus, erroribus et haeresibus (simpliciter et de plano sine strepitu et figura iudicii) solerter inquirere et, ut de ipsorum erroribus habere valeas citius et plenius veritatem, libris et scripturis eorum per te sicut cautius poteris perquisitis et captis, ad correctionem et punitionem ipsorum ac complicum, receptatorum, defensorum et fautorum eorum, prout cuiuslibet excessus vel criminis qualitas exegerit, procedere secundum sanctiones canonicas et privilegia praedicto concessa inquisitoris officio, adhibita diligentia operosa, procures: invocato etiam ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis; contradictores per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo. Non obstante, si eis vel eorum aliquibus communiter vel divisim ab eadem sit sede indultum, quod interdici, suspendi vel excommunicari non possint per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem. Datum in castro Pontis Sorgiae Avinionen. dioecesis, VII idus iulii, anno primo.

    In eundem modum inquisitoribus partium Lombardiae, Tusciae, provinciae Romandiolae, marchiae Tervisinae, ducatus Spoletani, regni Siciliae citra Farum, insulae Siciliae, Sclavoniae, provinciae Romanae.a


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°11., p.10

  •  
    Reg. Vat. t. 130 (secr. Ben. XII, a. 1), f. 66, ep. 410; Wadd. l. c. ad a. 1335, n. 11. Cfr. huius op. t. V, nn. 650, 891, 916, 948, 1062, et infra n. 35 ac Archiv. für Litt.- u. K.-Gesch. IV, 70.

    1

  •  
    (a) Reg. Vat. l. c. epp. 411-419. Aliis litteris eodem die datis (l. c. epp. 420-431) S. P. tum episcopos illarum partium hortatur, ut praedictis inquisitoribus in capiendis et puniendis Fraticellis assistant, tum Petrum Sacconis (dominum Aretii) et Tarlatum de Petramala ex una et Sinibaldum de Ordelafis eiusque filium Franciscum (nobiles Forolivienses) ex altera parte increpat, eo quod illi Fraticellos, qui in illis partibus, sicut asseritur, suas congregationes iniquas faciunt, receptasse et receptare ipsisque praestitisse et praestare dicuntur auxilia, consilia et favores, hi autem Azolinum olim ordinis fratrum Minorum, nunc vero, ut asseritur, haereticum et de haeresi sententialiter condemnatum, ac quosdam alios homines impios, qui se Fraticellos nuncupant, receptasse et eis auxilia praestitisse dicuntur, ipsosque monet, ut illos Fraticellos capiant et inquisitoribus assignent.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156310 (bullarium-franciscanum-4397), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/156310 (mise à jour : 26/01/2021).