« bullarium-franciscanum-4387 »


Général

  •  
    Benoît XII (1334-1342)

  •  
    Generalem provincialesque ministros ac fratres ord. Min. (sicut aliorum ordinum superiores et praelatos ac principes) de assumptione ad summi pontificatus apicem certiores reddit.1

  •  
    1335, ianuarii 9, Avinione.

  •  
    1335


  •  

    Benedictus episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis generali et ceteris provincialibus ministris et fratribus ordinis Minorum salutem et apostolicam benedictionem.a

    Altitudo caelestis consilii, supra cuncta tenens in excelsis imperium, sic dat esse rebus et dispensat ineffabili providentia munera gratiarum, sic creaturarum conditiones et status ordinat ac prout vult variat et disponit, quod sensus humanus eius secreta consilia perscrutari non valens in horum consideratione potius hebetatur, cum sint investigabiles viae Domini, et sapientiae suae magnitudinem humani non capiunt intellectus; facit enim fortem ex debili, balbutientibus eloquium tribuit et ponit nonnumquam humiles in sublimi, plenam et perfectam habens ad singula, tamquam palmo concludens omnia, potestatem. Sane felicis recordationis Ioanne papa XXII praedecessore nostro nuper, sicut Domino placuit, ab hac luce subtracto eiusque corpore cum exequiarum solemnitate debita tumulato, venerabiles fratres nostri episcopi, presbyteri et diaconi Romanae ecclesiae cardinales, de quorum numero tunc eramus, pro futuri substitutione pastoris convenientes in unum, sub deliberatione consilii, quam tanti negotii qualitas exigebat, habito super electionis futuri papae celebratione tractatu, licet consentire potuissent in alios maiorum meritorum claritate conspicuos et plurium virtutum titulis insignitos, tandem ad personam nostram dirigentes unanimiter vota sua nos ad summi pontificatus apicem divinae dignationis clementia evocarunt. Nos igitur nostrarum insufficientiam virium et administrationis tam arduae sarcinam tantique oneris gravitatem intenta consideratione pensantes intra nostra praecordia, quid inter tot diversas et varias saeculi fluctuationes et pugnas agendum quidque tenendum quidve pensandum existeret, animo duximus trepido revolvendum. Demum vero spiritus virtute resumpta, in illo, qui assurgit in occursum timentium et implorantium nomen suum quique clementer in semitis suis gressus hominis perficit, inter huiusmodi cogitationum fremitus anchoram spei nostrae fiximus ad ferendum sub eius fiducia iugum servitutis apostolicae, imbecilles humeros humiliter submittentes, ac subsequenter benedictionis et coronationis solemnia et cetera recepimus, secundum morem eiusdem Romanae ecclesiae in personis Romanorum pontificum praedecessorum nostrorum hactenus observatum, anxiato et humiliato spiritu Domino supplicando, ut ipse, qui nos iugum huiusmodi subire concessit, sic ad ipsum portandum debilitatem nostram suae virtutis robore fulciat sicque illud faciat sua benignitate portabile, quod sub illo nos non contingat ex nostra debilitate deficere, sed ita sua omnipotentia nobis et gregi Dominico vigilantiae nostrae commisso potius proficere, quod de talento nobis credito dignam valeamus in extremo iudicio reddere rationem.

    Considerantes igitur nos tamquam hominem inter mundanos conflictus et turbines constitutos nostrumque imperfectum diligentius attendentes, ad devotionem vestram Deo gratam nostrae mentis levamus oculos et ad vestrarum orationum suffragia ferventius aspiramus. Eapropter universitatem vestram precamur et obsecramus attentius per viscera misericordiae Iesu Christi, quatenus pro persona nostra statuque salubri et felici universalis ecclesiae orationes devotas et sedulas ad supernae maiestatis clementiam effundatis et etiam effundi faciatis in vestris generalibus capitulis celebrandis, ut omnipotens Deus, qui humeris nostris imbecillibus molem imposuit apostolicae servitutis, nobis suae omnipotentiae dexteram porrigat, defectum nostrum suae virtutis robore fulciat, ut, dum navigabimus in huius vitae solo ac tempestuosis fluctibus et procellis, sciamus et possimus dispersa colligere, fracta connectere, deperdita restaurare, custodire pinguia, manuducere fortia et humilia confovere, aliasque sponsae nostrae nobis divinitus copulatae, Romanae praefatae et generali ecclesiae, praeesse pariter et prodesse. Nos enim ordinem vestrum devotae charitatis zelantes affectu, ipsius salutis et prosperitatis cupimus incrementum, cui libenti animo, quatenus secundum Deum poterimus, prout expedire noverimus, annuemus. — Cum autem, sicut intelleximus, portitores huiusmodi litterarum interdum esse consueverint contra intentionem mittentium exactores, nunc importunae petitionis instantia, nunc etiam murmurationum sussurris ac detractionum et querelarum comminationibus exigendo, scire vos volumus, quod ad exigendum vel obtinendum aliquid praeter ea, quae ad victum vel ob infirmitatis ac alios casus necessaria per alias eis sub certa forma litteras, quas vobis exhiberi mandamus, ministrari praecipimus, talibus instantiis, murmurationibus, detractionibus seu comminationibus non utantur nec recipere oblata praesumant. Ideoque, ut nostris in hoc intentioni et beneplacitis concurratis, praefatis eorum abusionibus ceterisque similibus (si forsan eis, quod non est verisimile, uti praesumerent contra proprium iuramentum) contemptis omnino, vos ultra praemissa ipsis nostro ministranda mandato tribuendo aliquid non gravetis, cum non per extorsiones huiusmodi, sed alia retributione congrua intendamus ipsorum laboribus respondere. Datum Avinione, V idus ianuarii, pontificatus Nostrib anno primo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°1., p.2

  •  
    Reg. Vat. t. 119 (Ben. XII a. 1) de Curia ep. 1; Wadding, Ann. Min. ad a. 1335, n. 2.

    1

  •  
    (a) Verba « Benedictus episcopus, servus servorum Dei » atque « salutem et apost. benedictionem » omittentur in bullis, quae seq.
  •  
    (b) Verba « pontificatus nostri » porro omittentur.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156300 (bullarium-franciscanum-4387), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/156300 (mise à jour : 26/01/2021).