Général
-
Jean XXII (1316-1334)
-
Inquisitores haer. prav. in partibus Thusciae ad computum faciendum induci iubet.1
-
1334, augusti 29, Avinione.
-
1334
-
Eidem nuncio (cfr. supra n. 1074).
Dudum tibi per nostras certi tenoris litteras meminimus commisisse, ut ab inquisitoribus haer. prav. in partibus Tusciae auctoritate apostolica deputatis de hiis, quae ratione dicti officii ad eos pervenerant, rationes exigere procurares, sicut in eisdem litteris plenius continetur. Volentes igitur per te circa hoc solertem diligentiam adhiberi, discretioni tuae per apostolica scripta committimus et mandamus, quatinus ab eisdem inquisitoribus, qui nunc sunt et hactenus tempore nostri apostolatus fuerunt in partibus supradictis, de omnibus et singulis, quae ad eos ratione praedicti officii pervenerunt, de quibus nostrae camerae vel alii nomine ipsius rationes non reddiderunt huiusmodi, rationes illas exigere et audire ac examinare solerti adhibita diligentia non postponas: ea, quae de praemissis ad cameram nostram spectare repereris, exigendo, petendo et recipiendo dictae camerae nomine nihilominus ab eisdem: contradictores etc., non obstante etc. Volumus autem, quod eos, a quibus ea receperis, absolvere valeas plenius et quitare: de hoc, quod inde receperis ab eisdem, faciendo exinde duo confici consimilia publica instrumenta, quorum altero penes ea assignantes dimisso reliquum ad ipsam procures cameram destinare. Datum [Avinione,] IV kal. sept., anno decimo octavo.a
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°1075., p.576
-
Reg. Vat. t. 117, f. 277, ep. 1440; cfr. supra n. 921, 1050, 1074.
1 -
(a) Aliis litteris eodem die datis summus pontifex eidem nuntio mandat, ut « nonnulla bona mobilia et immobilia in partibus Tusciae consistentia, quae per officium inquisitionis haer. prav. confiscata ratione criminis haeresis esse dicuntur, vocato inquisitore pravitatis eiusdem in partibus eisdem auctoritate apostolica constituto, subhastationibus legitimis praecedentibus vendat et, quo pretio vendita fuerint, cameram apostolicam certiorem efficiat » (l. c. ep. 1441).