Général
-
Jean XXII (1316-1334)
-
Certam quandam pecuniae quantitatem a Mino de s. Quirico ord. Min., inquisitore haer. prav., receptam et apud Guidonem Thege mercatorem Florentinum depositam ab eodem exigi iubet.1
-
1334, augusti 29, Avinione.
-
1334
-
Magistro Pontio Stephani canonico Biterrensi, apostolicae sedis in partibus Tusciae nuncio.
Cum dilectus filius Minus de s. Quirico ordinis fratrum Minorum, olim inquisitor haer. prav. in partibus Tusciae auctoritate apostolica deputatus, mille quadringentos viginti sex florenos et duas partes unius floreni auri, per eum ratione officii inquisitionis pravitatis eiusdem collectos, penes dilectum filium Guidonem Thege de Tholefinis mercatorem Florentinum dudum duxerit, sicut accepimus, deponendos, summaque florenorum huiusmodi ad cameram nostram iuxta rationes, quas eidem reddidit dictus Minus de his, quae ad eum ratione dicti officii pervenerant, pertinere noscuntur: discretioni tuae per apostolica scripta committimus et mandamus, quatinus ab eodem mercatore petere, exigere ac recipere nomine praedictae camerae studeas dictam summam, ipsum mercatorem ad eam tibi dicto nomine assignandam, si de plano, simpliciter, sine strepitu et figura iudicii de deposito praedicto tibi constiterit, per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compellendo: invocato etc. Non obstante etc. Volumus autem, quod praefatos Minum et mercatorem de hoc, quod inde tibi assignatum extiterit, absolvere valeas plenius et quitare, faciendo super hoc duo fieri consimilia publica instrumenta, quorum altero penes mercatorem ipsum dimisso reliquum ad eandem mittere cameram non postponas. Datum [Avinione,] IV kalendas septembris, anno decimo octavo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°1074., pp.-576
-
Reg. Vat. t. 117, f. 277, ep. 1439; cfr. supra n. 921 et 1050 atque infra n. 1075.
1