Général
-
Jean XXII (1316-1334)
-
Angelum Minoritam praeficit ecclesiae Acien. in episcopum.1
-
1332, septembris 20, Avinione.
-
1332
-
Angelo episcopo Acien.
Apostolatus officium etc. Dudum siquidem ex certis rationabilibus causis omnes et singulas cathedrales ecclesias saeculares et collegiatas civitatis et dioecesis ac provinciae Ianuensis tunc vacantes et in antea vacaturas ... provisioni nostrae ac sedis apostolicae auctoritate apostolica duximus reservandas, decernentes ex tunc irritum et inane, si secus etc. Interim vero ecclesia Acien.,a quae in provincia praedicta consistit, per obitum bonae mem. Benevenuti episcopi Acien., qui extra Romanam curiam debitum naturae persolvit, pastoris solatio destituta: nos vacatione huiusmodi fide dignis relatibus percepta etc. demum ad te ordinis fratrum Min. professorem, in sacerdotio constitutum, cui religionis zelus, vitae munditia, morum elegantia nec non et aliarum grandium virtutum merita, prout ex testimoniis fide dignis accepimus, multipliciter suffragantur, direximus aciem mentis nostrae. Quibus omnibus debita meditatione pensatis, de persona tua de dictorum fratrum nostrorum consilio eidem ecclesiae Acien. auctoritate apostolica providimus teque illi praefecimus in episcopum et pastorem, curam et administrationem ipsius ecclesiae Acien. tibi tam in spiritualibus quam in temporalibus plenarie committendo, et subsequenter per venerabilem fratrem nostrum Bertrandumb episcopum Tusculanum munus tibi fecimus consecrationis impendi etc. Datum Avinione, XII kalendas octobris, anno decimo septimo.c
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°994., pp.-534
-
Reg. Vat. t. 105, ep. 4; apud Wadd. l. c. n. 149.
1 -
(a) Seu Accien. (Accia) in ins. Corsica.
-
(b) De Turre ex ord. Min.
-
(c) In e. m. capitulo et vassallis eccl. Acien., clero et populo civ. et dioec. Acien., archiepiscopo Ianuen. tamquam metropolitae.