Général
-
Jean XXII (1316-1334)
-
Monasterio praedicto domum quandam « Hospitale » dictam incorporari iubet.1
-
1331, februarii, 22, Avinione.
-
1331
-
Archiepiscopo Pisano.
Habet in nobis dilecti filii nobilis viri Bonifatii comitis de Domnoratico sincera et probata nobisque plurimum grata devotio, quod petitionibus suis, illis potissimum, quae Dei laudem, profectum pauperum et salutem animarum prospiciunt, gratiosis favoribus annuamus. Cum igitur idem comes nobis humiliter supplicaverit, ut quamdam domum « hospitale » vulgariter nuncupatam, sitam iuxta claustrum seu coemeterium ecclesiae seu prioratus sancti Martini de quarterio Chiusicae Pisan., in qua decem vel duodecim lecti pro pauperibus hospitandis dumtaxat teneri et servari dicuntur, consuetam per laicum, qui rector seu hospitalarius nominatur, cuius dispositio ad archiepiscopum Pisanum, qui est pro tempore, spectare dignoscitur, gubernari, monasterio per eumdem comitem (iuxta concessionem super hoc per alias nostras certi tenoris litteras sibi factam) in eiusdem ecclesiae seu prioratus claustro, per quod ad domum ipsam intratur, fundando et aedificando, in quo quadraginta moniales ordinis sanctae Clarae inibi collocandae ac includendae perpetuum exhibeant Domino famulatum, tam pro maiori in ipsa domo hospitalitate servanda quam etiam pro commoditate monasterii supradicti cum omnibus iuribus et pertinentiis suis unire, annectere et concedere in perpetuum de speciali gratia dignaremur: quocirca fraternitati tuae, de qua plenam in Domino fiduciam obtinemus, per apostolica scripta committimus et mandamus, quatenus praedictam domum cum omnibus iuribus et pertinentiis, si absque alicuius praeiudicio fieri possit, praefato monasterio, postquam fundatum fuerit, auctoritate nostra concedas, unias in perpetuum et annectas, ita quod abbatissa et conventus, quae tunc erunt, eiusdem corporalem possessionem praedictae domus ac iurium et pertinentiarum ipsius auctoritate propria recipere et apprehendere valeant ac etiam retinere, assensu cuiusvis minime requisito. Volumus autem, quod ipsius domus redditus et proventus eidem hospitali nec non domus competens remaneant pro colligendis hospitandis et alendis pauperibus supradictis. Datum Avinione, VIII kal. martii, anno quintodecimo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°900., p.494
-
Reg. Vat. t. 100, ep. 464; apud Wadd. l. c. n. 124.
1