« bullarium-franciscanum-4193 »


Général

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Episcopis aliisque praelatis Alamanniae committit, ut subditos suos moneant, ne Michaeli de Caesena eiusque sequacibus dent consilium vel auxilium, illos autem fratres Min. provinciae Alamanniae superioris, qui erga sedem apostolicam devoti sunt et fideles, a vexationibus ipsius Michaelis eiusque sequacium defendant.1

  •  
    1330, decembris 24, Avinione.

  •  
    1330


  •  

    Venerabilibus fratribus universis archiepiscopis et episcopis aliisque praelatis et personis ecclesiasticis, religiosis et saecularibus, exemptis et non exemptis, per Alamanniam et partes circumvicinas constitutis, ad quos praesentes litterae pervenerint.

    Ad vestram et communem omnium credimus notitiam pervenisse, quod nos dudum adversus Michaelem de Caesena, olim ordinis fratrum Minorum generalem ministrum, et Guilelmum Okam ac Bonagratiam dicti ordinis excessibus suis detestandis exigentibus de consilio fratrum nostrorum, matura liberatione praehabita, procedentes eos velut rebelles s. Romanae ecclesiae ac inobedientes et de Romana curia fugitivos excommunicationis vinculo duximus innodandos, dicto Michaele officio ministeriatus privato nihilominus, et tam in ipsum quam supradictos Guilelmum et Bonagratiam poenis diversis inflictis, sicut in processibus nostris super hoc habitis plenius continetur. Tandem vero, quia praefatus Michael favendo haereticis et scismaticis eisque adhaerendo ac publice auxilium, consilium et favorem praestando necnon varios errores et haereses praedicando et dogmatizando aliaque varia execranda facinora contra Deum et fidem catholicam committendo se fautorem haereticorum et scismaticorum ac haereticum, immo haeresiarcham, et scismaticum reddidit manifeste: nos de hiis, quae adeo sunt notoria, quod nulla tergiversatione celari poterant, informatione summaria ex abundanti recepta, de consilio fratrum ipsorum memoratum Michaelem fautorem haereticorum manifestum, haereticum, haeresiarcham et scismaticum esse declaravimus eumque ut talem duximus sententialiter contempnendum, ipsumque officiis, dignitatibus et honoribus quibuscumque privavimus seu privatum fore potius declaravimus ac ab omni gradu deposuimus et privilegio nudavimus ecclesiastico et inhabilem ad praemissa reddidimus et quodlibet praedictorum, poenis omnibus et sententiis spiritualibus et temporalibus, quibus divino et humano iure fautores haereticorum ac haeretici, haeresiarchae et scismatici existunt obnoxii, plectentes eundem et velut talem eis fore obnoxium declarantes.

    Rursus universis archiepiscopis et episcopis aliisque personis ecclesiasticis quibuscunque in virtute sanctae obedientiae ac sub excommunicationis et suspensionis ab officiis et beneficiis, quas non parentes incurrere voluimus ipso facto, necnon privationis, depositionis et inhabilitationis praelationum, dignitatum, officiorum et beneficiorum ecclesiasticorum poenis et sententiis, et insuper omnibus et singulis civitatibus, terris et locis, universitatibus, communitatibus et personis aliis singularibus quibuscunque, cuiuscunque conditionis aut status existerent, etiamsi imperiali, regali vel alia quacunque dignitate fulgerent, sub excommunicationis in personas singulares et interdicti in civitates, terras, loca eorumque communitates et universitates, quae, nisi mandatis et monitionibus nostris cum effectu parerent, incurrere voluimus ipso facto, necnon privationis privilegiorum quorumcumque apostolicorum et imperialium ac feudorum et bonorum, quae ab eadem Romana vel quibusvis aliis ecclesiis vel imperio obtinerent, poenis et sententiis mandandum expresse duximus ac etiam inhibendum, ne praedictum Michaelem haereticorum fautorem, haereticum et scismaticum receptarent, defenderent, sibi adhaererent, obedirent, intenderent quomodolibet seu faverent aut praestarent per se vel alium seu alios, publice vel occulte, directe vel indirecte, auxilium, consilium vel favorem, sed eum potius velut haereticorum fautorem ac haereticum et scismaticum et, quantum in eo est, sanctae Dei ecclesiae fideique catholicae corruptorem abiicerent, abhorrerent, persequerentur et, si possent, caperent et fideliter custodirent subdendum ecclesiasticae disciplinae.

    Cum autem, sicut multorum fidedignorum relatione percepimus, praefati Michael, Guilelmus Okam et Bonagratia necnon Henricus de Thalhen dicti ordinis et alii quidam complices et sequaces eorum se ad partes Alamanniae regionesque circumpositas conferentes et ibidem in divinae maiestatis contumeliam sedisque praedictae contemptum et opprobrium fideique detrimentum catholicae ac fidelium periculum partium earumdem horrenda scelera cunctisque detestanda catholicis nequiter committere non verentes, errores, haereses et scismata disseminare ac dogmatizare varia, ut alios secum possint in praecipitium dampnationis et mortis trahere, nonnullos fratres Minores provinciae Alamanniae catholicos et devotos a suis devotionibus retrahere et ad obediendum dicto Michaeli excommunicato, deposito, haeretico, haeresiarchae ac scismatico per captiones et incarcerationes personarum, expulsiones de suis conventibus, librorum et aliarum rerum ablationem, proscriptionem publicam mortisque terrores et minas ac alias molestationes varias compellendo praesumpserint hactenus et praesumant: nos attendentes, quod talia sic enormia non possumus nec debemus oculis conniventibus pertransire, nec sunt etiam a fidelibus toleranda, sed de ipsorum medio potius extirpanda, universitati vestrae per apostolica scripta in virtute obedientiae districtius iniungendo mandamus, quatinus praedictos Michaelem, Guilelmum, Bonagratiam et Henricum nominatim necnon omnes et singulos alios fratres praedicti ordinis, qui eis vel eorum alicui obedient, parebunt aut praestabunt publice vel occulte auxilium, consilium vel favorem, excommunicatos necnon exemptionis et quibusvis aliis tam circa confessiones audiendas, praedicationes faciendas et ad sepulturam ecclesiasticam recipienda corpora defunctorum ac inquisitionis haereticae pravitatis officium exercendum quam quosvis actus alios privilegiis sibi vel ordini suo sub quacumque forma vel expressione verborum ab apostolica sede concessis omnino privatos et subiectos ordinariis locorum diebus dominicis et festivis velut fautores haereticorum et rebelles eiusdem ecclesiae ac divisores et apostatas praelibati ordinis nuntietis; praeterea moneatis generaliter in ecclesiis et locis vestris diebus eisdem, dum clerus et populus convenerint ad divina, omnes et singulos, tam clericos quam laicos, saeculares et religiosos, cuiuscumque sint conditionis, ordinis, dignitatis aut status, ne praedictos excommunicatos haereticos et apostatas seu fautores, sequaces et complices suos aut aliquem eorum receptent aut defendant seu eis faveant aut adhaereant vel cum eis participent audiendo sermones eorum aut eis confitendo seu sepulturam ecclesiasticam [apud] eos eligendo vel alias, quamdiu in suis erroribus perduraverint, quoquomodo: alioquin contrarium facientes, postquam monitio huiusmodi publicata solemniter fuerit, ut praefertur, excommunicationis sententiam necnon privationis, depositionis, inhabilitationis ac poenas alias tam spirituales quam temporales expressas superius, prout statum concernunt cuiuslibet, ipso facto incurrere ac fautoribus praedictis sacramenta et sepulturam ecclesiastica, nisi prius haeresi et scismate, de quibus se suspectos seu respersos reddiderint, in ordinariorum manibus abiuratis promiserint seque obligaverint efficaciter corporali praestito iuramento, quod eisdem haereticis et apostatis non favebunt ulterius, volumus denegari; et ut praedicti haeretici et apostatae ipsorumque fautores, complices et sequaces a suis malitiis et nequitiis rigidius arceantur, volumus, quod in locis, ad quae ipsi vel eorum aliqui declinaverint, quamdiu ibidem fuerint, et post recessum eorum per triduum in eisdem locis interdictum ecclesiasticum observetur. Vos vero, fratres archiepiscopi et episcopi, fratres dicti ordinis catholicos et memoratae Romanae ecclesiae devotos et obedientes, quos ab eisdem haereticis, apostatis et fautoribus, complicibus et sequacibus persecutiones pati contigerit, benignae et caritativae consolationis subsidia, prout vobis pater misericordiarum et Deus totius consolationis ministraverit, praebeatis. Dat. Avinione, IX kal. ianuarii, pont. nostri anno quintodecimo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°892., pp.487-488

  •  
    Ex autographo in archivo status Lucernensis (unacum bullis aliis multis ordinem Min. concernentibus) asservato.

    1

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156106 (bullarium-franciscanum-4193), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/156106 (mise à jour : 26/01/2021).