Général
-
Jean XXII (1316-1334)
-
Monet Robertum regem Siciliae, ut praelatis et inquisitoribus haer. prav. terrarum suarum assistat contra pestiferos Fraticellos.1
-
1330, decembris 12, Avinione.
-
1330
-
Regi Siciliae.
Ad nostrum, fili carissime, noviter pervenit auditum, quod nonnulli apostatae ac excommunicati et rebelles sanctae Romanae ecclesiae de illa secta dampnata Fraticellorum in regno et terris regiae tuae ditioni subiectis commorari domosque recipere necnon seminare ac dogmatizare cum quadam quasisecuritatis fiducia multa erronea (non absque divina et eiusdem ecclesiae contumelia plurimorumque periculis et scandalis) publice non verentur. De quibus nonnulla colligere regia providentia poterit ex cuiusdam serie litterae transmissae per quosdam ex eisdem apostatis, cuius tenor est praesentibus interclusus. Cum autem regalem providentiam considerare deceat diligenter, quantum honori detraheretur regio quantaque possent formidari dispendia, si homines praedicti pestiferi conniventer in regno et terris tolerarentur eisdem, excellentiam rogamus regiam et in Domino attentius exhortamur, sano eidem nihilominus consilio suadentes, quatinus praefatos homines perfidos taliter persequi regalis circumspectio studeat, assistendo praelatis et inquisitoribus haereticae pravitatis in eis partibus constitutis, quibus inde litteras nostras dirigimus, et de praedictis partibus extirpare, quod eis nullus favor, tutela seu praesidium quomodolibet ministretur. — Ceterum, ut, quid dudum ad supplicata nobis per dilectum filium Philippum de Maioricis sororium tuum eidem rescripserimus, prudentia regia non ignoret, ecce quod supplicationis suae nostrarumque litterarum ad eam responsalium tenores inclusa cedula praesentibus plenius indicabit. Quem quidem Philippum, cuius praestolabamur adventum, postmodum non vidimus, sed audivimus, quod ad eas partes se duxit (nostris neglectis consiliis et persuasionibus) transferendum. Datum [Avinione,] II idus decembris, anno quintodecimo.a
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°891., pp.486-487
-
Reg. Vat. t. 116, f. 91, ep. 427; cfr. supra nn. 650, 707, 830 et infra n. 896.
1 -
(a) In e. m. summus pontifex eodem die scribit Sanciae reginae Siciliae (l. c. ep. 428). Litteras ad Philippum de Maioricis, ipsius reginae fratrem, datas referemus infra n. 894.